Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1868 (Band XV.)

SCHOLAE PROFESSORUM ORDINARIORUM. 
EX OKDINE THEOLOGICO. 
Dr. C. Lüd emann, h. t. rector, publice 1) binis p. h. horis die Jovis h. 
X—XU seminarii homiletici studia et exercitationes moderari perget; privatim 2) 
quaternis p. h. horis, diebus Lunae, Martis, Jovis, Veneris theologiae practicae partem I, 
quae praeter huius disciplinae principia artem cateeheticam et liturgicam eomplectitur, 
explicabit, 3) binis p. h. horis, die Mercurii studiis et exercitationibus seminarii eatechetici 
praeerit. 
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro huius artis peritissimo 
demandata est. 
Dr. N. Thomsen, h. t. decanus, 1) publice ecclesiae Christianae inter ethnicos 
per saecula novissima inde a teinporibus Vasconis de Gama et Christophori Columbi 
usque ad nostrarn mernoriam propagatae historiam die Saturni horis IX—XI ennarabit; 
privatim 2) historiam ecclesiae Christianae per mediae et recentioris aetatis saecula 
inde a primordiis religionis Christianae inter Geiananos usque ad nostra tempora 
tradet quinquies per hebdomadem hora X—XI; 3) philosophiäm religionis universalem 
quinquies per hebd. h. Ill—IV exponet. 
Dr. B. Weiss publice 1) evangeliorum synopticoruih originem et mutuas 
rationes exponet die Mercurii h. V. et die Saturni h. Vlll; privatim 1) evangelia 
Matthaei, Marci, Lucae interpretabitur quinquies per hebd. hora Vlll, 2) epistolas 
Pauli ad Corinthios datas interpretabitur quinquies per hebdomad, h. IX. 
Dr. B. A. Lipsius publice 1) de recentioris theologiae post Schleiermacherum 
vicissitudinibus binis horis per hebdomadem die Mercurii h. IV—V et die Saturni 
hora Xll—1 disputabit; privatim 2) ecclesiae evangelicae dogmata quinquies per hebd. 
h. Xll—1 exponet; 3) historiam apostolici aevi quaternis horis diebus Lunae, Martis, 
Veneris, Saturni • h. XI—Xll enarrabit enarrandoque simul de actis quae in N. T. 
leguntur apostolieis subtiliter pervestigandis curabit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.