26
Arm. Lat.
A2.
Tempus ab Armenio Tempus ab Hierony-
indicatum. mo indicatum.
Tempus verum.
Vicennalia Constantini
Nicomediae acta et se-
quenti anno Romae
edita.
2343. 01.276,4. 2342. 01.276,2. d. 25. Iulii 325.
ConstantiniXX. Constantini XX.
(lern in a secundum
a. Constantini XX.
rescriptum.)
Quamvis librorum memoria varie fluctuet et Hieronymus in Graeco exemplo
exprimendo hi'c potissimum parum sibi constiterit, id tarnen ex ea quarn proposuimus,
tabula certo colligitur imperatorum annos ad quos solos qui adhuc Canone usi sunt,
animum attenderunt, nihil prorsus facere ad tempus cognoscendurn, duplicem potius
cum in prioribus Canonis capitibus, turn hic rationem invicem usurpari, alteram anno-
rum Abraharni et pseudolympiadum cum iis congruentium, alteram genuinarurn Olyrn-
piadurn quibus cbronograpliico quodam figmento pseudolympiades illae exaequatae
sunt. In illa computatione iarn patet nec tränsitus ab Olympiadibus Iulianis ad Aegyp-
tiacas triennii complemento conciliati nec postea tränsitus ab his ad Olympiadas Rornano-
rurn paschales rationem habitam esse, sed a temporibus Pertinacis ex his Romanis seu
quoquo nomine eas appellare libebit, Olympiadibus quae a die 1. Ianuarii 779 a.C.consurgunt,
et ex annis Abraharni cum iis coniunctis quorum dies 1. Ianuarii 2018 a.C. initium est, numerari.
Idem etiarn ad antiquiss imam partem Canonis ante Olympiadum ini
tium pertinere simile est veri. Eratosthenes cuius iam pridem sententia universal! auctori-
tate fruebatur, ipsurn Troiae excidium collocaverat in exeunti anno Olympiaco qui
est a solstitio a. 1184 ad solstitium a. 1183 a. C., annorum a Troiae excidio initium
fecerat ab anno sequenti qui est a solstitio a. 1183 ad solstitium a. 1182 a. C., ante
annos CCCCVII. primae Olympiadis. Cum neque qui Eusebio placuit, Troiani excidii
annus 835 Abr. qui ex ea qua f'ere uti rnaluit, ratione esse annus 1182 a. C. putan-
dus est, neqefte CCCCV annorum ad primarn Olyrnpiadem intervallum nominatim ex-
pressum usquain alibi inveniantur, non possumus facere quin aliud quarn opinionem
Eratostheneam modice ternperatarn subesse negemus. Cuius temperationis quae causa
sit, planum erit, si biennium quod hic desideratur, idem post Pertinacis imperium
redundare memineris. Dummodo Eusebium in toto spatio inter Olympiadum initium
et Pertinacis finern interiecto notationem Olympiadum cum annis Abraharni com-
positarum loco rnotarn birds annis retraxisse ponendo priori Canonis parti eandem
quam postrernae, aequationem restituerimus, annum 835 Abr. cui Troiae excidium
assignatum est, parem habebirnus anno 1184 a. C., et iam intellegemus Eusebium
anno Abraharni a die 1. Ianuarii incipiente ei anno Olympiaco cuius a sequenti sol
stitio initium est, aequato Eratostheneum tempus fideliter expressisse. Id quod ali
unde quoque comprobari potest. Eusebius enim cum usque ad annum quo Ioannes
Baptistes in medium processit, 2044 Abr. sive 28 p. C. ab Adamo numeraverit annos
5228, Christi annum natalem quern cum anno 2015 Abr. sive cum a. 2 ante annorum