2017 annum quemque Abrahami, in temporibus p. C. ab anno quoque Abrahami
numerum 2016 subtraxeris. Minor pars lemmatum septendecim quae litera 0 insigni-
vimus, ab Olympiadibus pendet genuinis quas Eusebius maluit pseudolympiadibus
suis exaequare quain transscribendo mutare. Quae in temporibus notandis inconstantia
quin ex fontium diversitate orta sit, dubitari non potest: id est, Eusebius quarum
rerum memoriam ex annalibus secundum Olympiadas tempora digerentibus cum alio-
rum, turn Phlegontis hauserat, non mutatam sub pseudolympiadibus Iulianis in Canonem
intulit quae nomine, non re congruerent- quorum vero argumentorum ex annis re-
gnorum aut ex alio aliquo praeter Olympiadas ordine annorum tempora computata
reppererat, ad annorum Abrahami rationem exigendo rescripsit. Uti adhuc nondum
mihi contigit, ut ad quam regulam delectum ex utriusque generis fontibus Eusebius
direxisset, invenirem, ita haec mihi videor observare, primum in describendis antiqui-
oribus temporibus quorum quasi columen est Graecia, computationem quam litera 0
distinximus, propendere, ab imperatorum vero Romanorum aetate evalescere com
putationem A, deinde non omnino confuse has rationes permisceri, sed argumenta
utrique rationi accommodata inter se quasi gregatim ita separari, ut alternis vicibus per
unum spatium temporis continuum, inprimis per unum principis imperiuin, altera
fere ratio praevaleat.
In temporibus post Pertinacem illustrandis rerum in spatio historico
positarum memoria tam tenuis est ac rara, ut quam adhuc secuti sumus, ratio pauca
nec nisi certissima quaeque lemmata delibandi iam non sufficiat: exinde igitur quot-
quot apud Eusebium exstant, argumenta nobis adhibenda erunt, ea quoque quae di-
versis ab Armenio translatore et ab Hieronymo annis adscripta sunt. Qua in re ea
argumenta quorum in annis Abrahami nititur temporis notatio, ut quodque vel sin
gulis vel binis vel ternis annis quibus illi peccaverunt, a vera temporum ratione distat,
siglis vel A 1 vel A 2 vel A 3 , ea quae ab Olympiadum annis suspensa sunt, litera O
signabimus
Arm. Lat.
Tempus ab Armenio
indication.
Tempus ab Hierony-
mo indicatum.
Tempus verum.
O. — Persecutione in Christi- Abr.2216. 01.245.1. Abr.2218. 01.245.2.
anos facta Leonides,
Origenis pater, gloriosa
martyrii morte trans-
fertur.
A 2 . — Alexander ob confessi-
onem dominici nomi
nis clarus habetur.
anno Severi VII. anno Severi X.
(lemma secundum
a. Severi X. in Hist,
eccl. VI, 2 indica
tum correctum.)
2219. 01.245,4. 2220. 01.245,2
Severi X. Severi XII.
(lemma secundum
Olympiadem re-
scriptum.)
aut. 201
aut. 202.
aut. 201
aut. 202.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.