9
2
thaiidum ipsarurn ad emplastra. Acidum sulphuricum concentratum et alcalia can
tharidinum solvunt. Quin Dragendorff et Masing nuperrime probaverunt, canthari-
dinum cum oxydis alcalium, terrarum alcalinarum, nonnullorumque metallorum ponde-
rosiorum salia componere, ita ut cantharidinum (C 10 H 6 0 4 ) H 2 0 2 susei-
P lens > m acidum, cantharidinicum vocatum, transire suspicari lieeat (cfr Arch. d. Pharm,
von Bley u. Ludwig, 1867 Decernberheft, pag. 233). Hinc propter chemicam cutis
secreti conditionem haud mirum videtur, resorptionem cantharidini, applicatione ad
cutem peracta, vulgo exiguam esse. Cantharidinum, si cuti imponas, efficit ruborem
e t bullain; praeterea facile, sed non ita celeriter endosmosi in sanguinem transfertur.
Quo modo autem in corpore commutetur, in incerto adhuc restat. Si velis autem re
sorptionem retardare opus est, emplastro supponas chartam bibulam, oleo antea im-
lne rs am, aut camphoram inmisceas, quippe quae priusquam cantharidinum vim
exerceat, irritationem partium uro-genitalium impediat. Praeterea vis frangitur emplastri,
81 dhnitur cultro calido. Cum autem effectum augere velis, humectes antequam
emplastrum adhibeas cutem acido quodam, velut aceto.
Schroff quidem arbitratur (Wiener Zeitschrift, Juli, August 1855), cantharidi
num nihil valere ad excitandum desiderium coeundi, niti potius hanc vim oleo quodam
aethereo et male olente, quod eo potissimum tempore cantharidibus inesse dicitur
idque praesertim in ovaris feminarum, quo coire solent.
Utimur variis cantharidum speciebus. Saepissime adhibitur Lytta vesicatoria
quae in Europa media et australi invenitur; praeterea Lytta gigas, Mylabris Cichorii*
quae quoque sinensis nominatur, Cantharis atrata sunt, aliaeve. Lieeat mihi hoc in
loco praesertim nonnulla dicere de Lytta vesicatoria et de Mylabri Cichorii, quibus
ntrisque adiieiam pauca de cardoleo vesicatorio. Pharmacopoea borussica praescribit,
u t ad omnia praeparata sicut ad emplastrum cantharidum ordinarium, perpetuum
quaeque sunt generis eiusdem plura, utatur medicamentarius Lyttis vesicatoriis-Autore
Warner (Arner. journ. of Pharm. XXVJII, 193) in Lytta vesicatoria inest cantharidini
nimus, quam in Mylabri Cichorii. Sequitur vim esse Mylabris maiorem, quae minoris
quoque pretu causa praestantior. Schroff quidem perhibet, emplastrum e Lytta vesi
catoria ceitius et celerius quam e Mylabri factum vim exercere. Quod celeritatem
nffectus pertinet assentior, cum ex experiments, a me ipso facts, eadem cognovi;
quod ad constantiam effectus, non comperui Schroff recte dixisse. Sin autem quaeritur,
Utr um sit emplastrum e Mylabri efficacius an e Lytta vesicatoria praeparatum, expe-
^entia edocuit, emplastri e cantharidibus sinensibus praeparati vim multo maiorem
es «e, quam emplastri cantharidum ordinarii nostri. Dum enim bulla, ex emplastro
Ca nthariduin ordinario magnitudine thaleri borussici duplicis nata, grmm. 2, 6 tenebat
^ er L in bulla, ex emplastro Mylabr. Cich. eiusdem magnitudine, grmm. 4, inveni.
raeterea sanatio eius partis cuts, cui hoc emplastrum applicatum erat, diutius cessa-
a nat quam cui illud incubuerat. Quae modo demonstravi, accuratius videre licet ex
ta bula sequent;

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.