8
etsi pro tempore tantum salutarem, praxeos medicae gnarus vix negabit. Summa rei
in eo versatur, quod sinapismi celerius hyperaemiam et hyperaesthesiam localem, mox
evanidam efficiunt, propter resorptionem leviorem autem, si maiore magnitudine aut
brevi tempore, repetitis vicibus, variis locis applicabantur, facilius symptomata reflexo-
ria excitant. Hinc dolor urens, non ita vehementissimus, iam paullo post applicatio-
nem apparet, remota autem pulti, celerius quoque evanescit. Idem valet de rubore
et nunquam fere color cutis postea mutatus offertur, quoniam rarissime vesicularum
conformatio excitatur, et insequens tantum desquamatio furfuracea restat. Quod con
tra longe aliter fit usu vesicantium. Dolor duabus demum ad quattuor horis post
applicationem intrat, et usque ad vesicae formationem augetur, tum autem sensim
sensimque diminuitur. Rernoto vesicatorio, adhuc sensationes molestae cutis per breve
longuisve tempus restant. Rubor paulatim apparens longius, etiam vesicatorio rernoto,
tenet, quin fit, ut in parte cutis, cui vesicantia imposita erant, pigmenti mutatio oife-
ratur, quae difficiliüs balneorum sulphuratorum ope, autore Bayer, rernoveri potest. —
Itaque si celeriter in organo cuti non ita proximo sito , profundius
hyperaesthesiam aut hyperaemiam mitigare volumus, sinapismi vesicantibus praestant,
neque minus si praeter vim localem circuitum sanguinis, et functionem cutis
modo reflexorio augere debemus. Contra indieatio resorptionis exsudatorum
movendae in organis cuti finitimis aut usus methodi excitantis, qualis in paresi
sensitiva aut motoria offertur, vesicantia postulat. Quare vesicantibus in hisce
rnorbis prae ceteris cum eventu feliciore utirnur aut tantum velut exsutoribus
aut denique rubefacientibus. Pertinent hue neuralgiae pertinaciores, praecipue rheu-
maticae, rheumatismi articulorum acuti, saepius chronici, inflammationes tuni-
carum serosarum. In rnorbis partium genitalium inflammatoriis, ad curarn bubo-
num, gonorrhoeae chronicae (Deut. Klinik. Bd. IV, Nr. 6, Dr. Achille Chereau) usum
vitare mallem, ne malurn exacerbetur. — Non superfluum erit monere vesicatoria in
congestivis renurn rnorbis ornnino esse reiieienda, ideoque praecipue quoque usus
eorum in hydrope scarlatinoso omittendus est. Ceterum diuretica habemus canthari-
dibus remedia potiora. impietatis et stultitiae est cantharides versus irnpotentiarn
externe adhibere, curn iam usus internus earum contra hocce malurn, sicuti etiarn
sterilitatem versus, elFecturn perquam dubiurn exhibent.
Cantharides valent cantharidino, cuius formula chemica est C. 10 H. 6 0. 4;
adnumeratur iis corporibus organicis, quae nos „Stearoptene“ vocamus.
Cantharidini, quod attinet naturam physico-chernicam, memoranda potissimum
haecce. Cantharidinurn, quod est colore albo, in crystallos abit tabulares, inodores.
Temperatura CCX 0 Cels. liquescunt et sublimatione forrnam setarum, venia sit verbo
induunt. Non solvitur aqua temperatura media neque spiritu rectificatissimo frigido,
solubile tarnen in spiritu rectificatissimo ferventi, item in aethere, oleis aethereis.
Materiis extractivis cantharidum cantharidinurn aqua quoque solvitur, unde usus can-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.