19
Eusebii Chronicon legentibus nisi Aegyptiis quidquam utilitatis afferre poterant. Iam
praeter eam etiam altera octaeteris apud veteres Christianos in usu erat Rornana
quam Hippolytus in formarn anni magni XVI annorum sive, ut verius dicamus, anni
maioris CX11 annorum redegerat initio facto ab anno Iuliano 222 p. C. Huic vero
Olympiadum ratio non minus apte quam Aegyptiacae ita accommodari poterat, ut
primus quisque annus Olympiadis impari numero signatae initium fieret octaeteridis;
atque etiam tum cum paullo ante Eusebii aetatem in Rornana eeclesia octaeteris cir-
culo oetogenorum quaternorum annorum locum cessit, Olympiadum computationi locus
servatus est, quia cum novus annus magnus per numerum quaternarium dividebatur,
turn annus initialis qui est 298 p. C., in eo quod bissexti Iuliani rationibus efficitur,
quadriennio eandern sedem obtinebat quam primus quisque annus heccaedecaeteridis
Hippolyteae. Hae Romanorum Olympiades paschales existimandae sunt sesquialtero
semper anno post Aegyptiacas incepisse. Num a vero abhorret Eusebium qui totius
orbis Romani hominibus opus suuin destinasset, Aegyptiacae illi Olympiadum rationi,
relicuis Christianis omnino obscuriori, novam quandam substituisse, Romanae ecclesiae
computationi paschali accommodatam, eurnque annos unum et dimidiatum qui hoc
pacto iam supervacanei erant, oinisso, quod inter finem Diocletiani et initium Con-
stantini intercessit, temporis spatio expunxisse? Nisi enim existirnamus Eusebianum
imperatorum indicem inde a Pertinace non tarn eanonem esse temporum rationi exacte
respondentem, quam tabulam fastorurn potissimum usui inservientern qua characteres
annorum facilius invenirentur, quod portentosi indici illi inest, expediri nequit.
Iam cum Armeniacurn Eusebii exemplar vicesimum annum Constantini
qui est 325 p. C., currr Olympiadis CCLXXV1. anno 4. cornponat, Olympiadis primae
annus primus a die 1. Ianuarii 779 a. C. incepisse putandus est. Deinde cum eidem
illi Olympiadis CCLXXV1. anno 4. annus 2343 Abraharni aequetur, annos Abrahami
in ultima Canonis parte a die 1. Ianuarii 2018 a. C. numerari perspicuum est. Hiero
nymus autern, cum usque ad Pertinacern Eusebii Olympiadibus Iulianis Olympiadas
genuinas substituerit earumque annos superioribus quibusque annis Abrahami, Iuliano
illis more cornputatis, aequaverit, a Pertinace ad Constantinum singulis, non quemad-
modurn Eusebius, binis annis redundantibus ab emendatis rationibus dilfert et vicesi
mum annum Constantini qui est a d. 1. Ianuarii äd d. 31. Decembris 325 p. C., cum
anno 2342 Abraharni et Olympiadis CCLXXV1. anno 2. componit: quo fit, ut ipsi per
totum hoc spatium anni Abrahami a die 1. Ianuarii 2017 a. C., Olympiades a die
1. Ianuarii 777 a. C. numerentur. A genuinis igitur Olympiadibus Hieronymus ad
eas transiit quae cum annis Iulianis bissextilibus coniunctae sunt, .'-on a re quidem
id novatum est; sed his ab Hieronymo immutatis rationem quae inter Eusebianam
temporum notationem et -verum calculum intercedit, prorsus non aftectam esse ex iis
quae postea disputabirnus, apparebit.
Relicuutn est ut tempora rerum in spatium historicum congestarum ex-
3*

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.