enim sensus tantura, non magnitudo caloris cognoscitur. Atque ita fit, ut sensus ca-
loris cum magna vel parva irritatione nervorum aut augeatur, aut diminuatur. Sin
autern calor totius corporis, emplastro cantharidum adhibito, crescit, quae vis e magni-
tudine emplastri et ipsa cantharidum specie pendet, semper fere inter organa abdo
minis praecipue renes simul afficiuntur. Finitur effectus eruptionibus epidermidis non
dissimilibus herpetis vesiculosi. Originem primam ducunt haecce eruptiones circum
folliculos crinium, deinde confluunt in unam bullam; quod tantum fieri potest, con-
servata epidermidis continuitate. Magnitudo bullae, quae congruit cum magnitudine
emplastri, diversa pro väria cantharidum specie fest. Priino bulla non est tain plena
sero, post duodecim autem horas plerumque repleta invenitur. Copiam seri hoc tem
pore in bulla, orta ex emplastro cantharidum ordinario magnitudine thaleri borussici
duplicis, cognovi grmm. 2, 6. Natura exsudati varia est gradu seroso usque ad gra-
dum purulentum; serosam cernere licet in hominibus firmis atque validis. Exsudatuin
praebet colorem subviridem, reactionem alcalinam sive conditionem neutralem et tan-
tarn coaguli massam caloris ope exhibet, ut, vitro everso, nihil fere seri effluat.
Exsudatuin seroso-purulentum nascitur in hominibus cachexia quadam affectisj prae-
terea scarlatina, morbilli, variolae, scorbutus neque minus syphilis et intoxicatio chro
nica metallo quodam causae sunt. Sed haec hactenus.
Nunc de universali cantharidum effectu emplastri loquemur. Quamquam nul
lum omnino praebet. bulla foramen, per quod efficacissimum, quod iriest in canthari-
dibus, cantharidinum nempe, intrare et in sanguinem transferri posset, nihilo minus
interdum accidit, ut effectus universalis appareat. Causa defectus symptomatum in
aliis corporis partibus duplex. Etenim turn cantharidini solubilitas exigua, turn vis
inflammatoria in locum applicationis praecipue coarctata, efficit, ut ad resorptionem
copia remedii exigua vulgo tantum perveniat. Quae circa resorptionis symptomata
eo graviora, quo minor effectus topici gradus viceque versa. Quales autem sanguinis
mutationes chemicae cantharidino procreentur, in incerto adhuc relictum permansit.
Ceterum quae animadvertitur pulsus cordis acceleratio post usum maiorum emplastro-
rum in liberis praecipue, itemque in hominibus, qui facile irritantur, ea inflammationi
organorum quorundam interiorum, ni fallor, potius videtur esse tribuenda quam
effectui mere reflectorio. Laborant imprimis organa uro-genitalia, quorum teguinenta
quam maxime afficiuntur, quod in cadaveribus animalium in hoc, de quo diximus
stadio, necatorum videre licuit, nempe erythema organorum uro-genitalium apparuit.
Hue accedit impetus ingens urinam emittendi, nec non homines, minime hydrope labo-
rantes, lotii turbidi secernunt copiam iusto maiorem; simul in urethra frictio quaedam
levis sentitur. Aucta una libido coeundi. In gravioribus casibus secretio urinae pror-
sus cessat, quamquam impetus urinae emittendae augetur. Cui si satisfacere volunt
aegroti perpaucas tantum modo urinae guttas, easdemque non raro sanguine inter-
mixtas, summis cum doloribus evacuant.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.