Methodi medendi, quae audiunt fundamentales, penitiore nostrae aetatis investigatione
ludicioque magis circumspecto, arctioribus finibus coarctatae sunt. Namque cum fines
physiologicae earum accuratius distinguebantur, tum non ita pauca remedia, hisce
uiethodis priusoblata, velut superflua, quin nociva, medici oblivioni tradere non dubitabant.
Hinc methodus antiphlogistica, sedativa et prae ceteris derivatoria magno opere quoad ambi-
tum diminuta et in praxi medica serius usitata invenies. Rarissime autern et praecautius
tanturn iam methodo derivatoria ad cutem medici utuntur. Inter ea, quae ad hunc finem
saepius antea adhibebantur, medicamina vesicantia non omnino omittebant, quippe quae
°ptime singulis casibus non solum hyperaesthesiae et hyperaemiae diminuendae inser-
viant, verum etiam resorptionem exsudatorum fluidorum utiliter adiuvare queant. Qua
re haud alienum fore existimavi literis insequentibus pro doctoris in arte medica
gradu rite impetrando promulgatis examinare, quatenus vesicantia ab aliis remediis
cutem versus derivantibus differant, et simul accuratius de vesicantium vi eorumque
u su in praxi medica agere, ratione eodem loco effectus varii variorum medicaminum
vesicantium nomine dignorum habita. Hue pertinent prae ceteris cantharides nostrates
et asiaticae, sinenses et cardoleum, cuius vim et effectum iam anno MDCCCLII pro
fessor Bartels, praeceptor summe venerandus, experimentis probavit.
Vesicantia plerumque forma emplastri cuti imponuntur. Constat effectus loca
ls e doloribus, rubore, calore cutis aucto, exsudatione, sublata epidermide, diversi
gradus provocata. Quod attinet ad dolores, partim pendente nervorum hyperaesthesia,
Partim ipsi nervorum fines comprimuntur dilatatis vasibus capillaribus. Incipit
vulgo dolor, quod ipse in me cognovi quatuor fere horis post emplastri applicatio-
nein cum sensu quodarn premente, qui nonnullas horas post pungere incipit, tamquamsi
cutis urticis ureretur. Cum primum autem bulla quaedam oritur, dolores diminuun-
t Ur > et regio circa emplastrum epitheliis denudata videtur. Rubor non una cum
pi'iino sensu doloris adest, sed tum demum exoritur, cum dolor urens sentitur.
Priino hyperaemia capillaris parva est, neque marginem emplastri transcendit. Postea
a utem crescit et paullo dilatatur. Color cutis rubefactae, prout persona facile excita-
tur necne, aut est roseus, aut rubidus, aut purpureus. Homines enim torpidi non
tarn facile moventur, quam graciles. Coniunctam boc cum rubore temperaturam eius
Partis cutis, cui est emplastrum appositum, auctarn invenies. Negligendum autem non
e st calorem localem ab aegrotis multo graviorem sentiri, quam re vera exstat. Nervis

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.