Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1868 (Band XV.)

non casu factum esse, ut anni et initia sint etiam circulorum quorundam 
paschalium undevicenorum annorum: a primo eniin anno Diocletiani Alexandrinorum 
circulus lunaris incipit quem postea uno anirno totus orbis Christianus arnplexus est, 
et ab anni 277 nova luna pascha praecedente Anatolius enneacaedecaeteridem suam 
auspicatus est. Scilicet non mirutn fecerunt enneacaedecaeteridum auctores, si novos 
suos annos magnos cum absoluto antiquiore circuitu copulaverunt. Quare haud scio 
an initium octaöteridis in anno qui est a solstitio 284 ad solstitium 285, collocatum 
quod ex Eusebio derivavimus, valde comprobetur. Ficticium Aegyptiacarum illarum 
quas dixiinus, Olympiadum exordium in solstitium anni 781 a. C. incidit. Iam vero 
inter initium horum annorum et primum annum Diocletiani intersunt Olympiades 
CCLXV1, id est octaeterides CXXX111: quibus per numerum undevicenarium divisis 
efficitur hoc omne temporis spatium contineri annis maioribus septem annorum ver- 
tentium CL11. Itaque a prima Olympiade Aegyptiaca non solum literae dominicales 
maioris huius anni lunaris eundem prorsus ordinem sequntur quem a primo anno 
Diocletiani, sed etiam nurneri aurei eodern ordine redeunt. Hoc ut teinere factum 
sit, tantum abest, ut hane Aegyptiacam Olympiadum rationem aut ipso anno primo 
Diocletiani aut post annum primum excogitatam esse declaret cuius ope tempus 
paschale commodius inveniretur. Quae cum ita sint, Eusebium a Pertinace ad primum 
annum Diocletiani Alexandrinis fastis usum esse censemus in quibus triennii comple- 
inentum interpositum erat, quo ab Olympiadibus Iuliana bissexta signantibus trans- 
itus fieret ad Olympiadas Aegyptiorum paschales: id quod etiam eo confirmatur, quod 
accuiatior qui imperatorum tempora non tantum annis, sed etiam mensibus notavit, 
index in Numeriano finem habet.*). 
Ex annis illis redundantibus unum Eusebius postea exclusit nulla ratione 
habita eius quod inter Diocletianum et Constantium intercessit, intervalli. Et fecisse 
quidem hoc Eusebium negari nequit: per tempora eniin rerum in spatio historico 
collocatarum quae ubivis non, quod re ab Eusebio neglecta exspectandum erat, 
triennio, sed biennio redundanti differant, ad liquidum perducitur latere hie proprium 
quiddam Eusebii, non erratum Samuelis Aniensis. Quaenam vero huius tain rniri 
coinrnenti causa fuerit, haud facile dixeris: neque enim Eusebii, horum temporum * 
aequalis, turpem quandam hie ignorationem deprehendi quisquis diligentius rein con- 
sideraverit, fatebitur. Una modo rei expediendae mihi succurrit ratio quam, cum con- 
iecturae locus sit, in medium proferre liceat. Octaeteris Aegyptiaca cum catholica ilia 
quam quae ei substituta est, enneacaedecaeteris ecclesiae Alexandrinae postea adepta 
est, auctoritate nequaquam frueretur, neque ipsa neque Olympiades cum ea coniunctae 
*) Nain quod iam Caro et filiis missis mensibus integri anni adscripti sunt, inde satis 
excusatur, quod ab initio Cari usque ad mortem Numeriani etiam subtilius calculis subduotis duo 
fere anni praeterierunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.