IT
quisque annus Olympiadis Aegyptiacae impari numero signatae primus annus etiam
octaeteridis erat. Ex eo, quod lunam propriam sibi sedem in Cancro obtinere et
inde exorsam signa transire expresse urgetur 1 , anni magni, quo lunae et solis cursus
ad idem unde exierant, temporis punctum rediret, instituti initium necessaria argumen-
tatione cogitur fuisse temporis punctum eiusmodi quo cum luna sol et ipse stationem
in Cancro haberet, id est solstitium, ut in primitivis Eleorum Olympiadibus. Porro
has Aegyptiacas Olympiadas genuinis non aequari Syncellus nos docet: iain cum men-
sis a quo utraeque incipiunt, idem sit, non potest non annus initii diversus fuisse.
De veterurn Aegyptiorurn octaeteride nescio qua cum cogitari omnino non possiD
octaeteridem intellegi ante circulum lunarem undevicenorum annorum usu receptum
ab Aegyptiis Christianis ad festum paschale computatione figendum adhibitam de qua
edolanda Dionysius, episcopus Alexandrinus, summis ille ab Eusebio laudibus elatus,
optime inprimis meruit, veri est simillimum. De adornatione ut quaeramus, bene
fecit Eusebius, quod in Hist. eccl. Vll, 20 id minimum nos docuit regulam fuisse
huic octaeteridi, ut ne ante vernum aequinoctium pascha incideret; de initio ex loco
quem memoria eius rei apud Eusebium obtinet, id - unuin certe colligere licet octaö-
teridem Dionysianain tempestate Gallieni patre capto solius imperantis institutam esse.
Cum in Armeniaco Eusebii exemplo primus annus Diocletiani cum Olympiade CCLXV 11
coinpositus inveniatur, secundum ea quae supra disputata sunt, a solstitio a. 284 nova
octaeteris inceperit necesse est. Quod si recte posuimus, efticitur initium octaeteridis
Dionysianae incidisse in solstitium anni 260 qui Gallieni solius imperantis est primus.
Quam Syncellus descripsit, octaeteris in sole a luliana definitione qua anno vertenti
dies CCCLXV cum quadrante tribuuntur, proficiscitur, in luna mediam quandam inter
Callippeam et Hipparcheam mensuram sequitur qua mensis naturalis putatur esse
dierum XXVllll horarum Xll minutarum XL1111 cum quadrante. XCV1111 huius moduli
menses lunares dies MMDCCCCXX11 quot efficiuntur solaribus annis octo, non aequant,
quemadmodum in Syncelli demonstratione brevitatis causa dictum est, sed fere aequant:
efficiunt enim dies MMDCCCCXX111 horas Xlll minutarum quadrantes tres. Quod reli-
cuum restat diei 1 horarum Xlll minutarum quadrantium trium, cum undevicies re-
petitum in dies XXVllll horas Vll minutas Xllll cum quadrante assurgat, ut aequatio
cum anno solari restituatur, uno mense intercalari omisso opus est: itaque annus
inaior annorum vertentium CL11 ad corrigendam eiusmodi octaeteridem est neces-
sarius. Usus octaeteridis ea ratione per enneacaedecaSteridem quasi coercitae
non.poterat non sponte transitum parare ad merain enneacaedecaeteridem in qua in-
ducenda ipse Eusebius inprimis laborasse traditur. Ab oetonorum annorum circuitu
ad undevicenorum annorum eircuituin saltuatiin transiisse Christiani eo minus credi
possunt, quod postea quoque communi in usu erat, ut in ogdoadem et hendecadein
singulae enneacaedecaeterides dissolverentur. *) Quae cum ita sint, satis certum est
*) Conf. Ideler, Handb. d. Chronol. Ii, 234.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.