Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1868 (Band XV.)

f$nbhf mi 
: 
15 
hac emendatione ut salva res sit, tantum abest, ut novo et inextricabiliore etiam 
mendo recto temporum ordine deserendo nos involvat: Constantium enirn integro 
anno amplius imperasse inter omnes constat. Id vero nescivisse Eusebium 
aetate proxirnum! Optirno hic iure Hieronymus annum interposuit, ut prima specie 
possit sane animus inclinare ad Latinum exemplum tarn hic quam in simili causa 
Armeniacae translationi praeferendum. Exclusit etiam re vera Hieronymus ex annis 
illis a temporum ratione alienis unum qui Pertinaci adscriptus erat, ut iam non binis 
annis, quemadmodum Armeniacum Eusebii exemplar, sed singulis a genuino calculo 
dissideat. Sed et septimos quosque annos in Caracalla et Philippo redundantes in- 
tactos reliquit, et annum quem ad definiendum Constantii imperium convenienter inter- 
poneret, eo lucratus est, quod alibi eundem subtraxit, id est in Probi imperio anno- 
rum VI mensium 1111 quod Canonis rationibus ita accommodatum est, ut annorum sit 
sex pro septem ab Armenio Probo tributis: id vero aeque ab Eusebii mente alienum est 
in cuius accuratiore imperatorum laterculo summa annorum et mensium a Decio ad 
Probum consurgens ipsos illos 'quot Armeniacus Canon supputavit, annos XXXlll, 
non XXX11, ut apud Hieronymum est, ad amussim expleat, atque cum historia pugnat 
quae et hic Armenio suffragatur et a primo Probi anno ad primum Constantini non 
XXV1111, sed XXX annos praeteriisse manifesto docet. Hieronymi igitur dissensum 
cum alibi, tum hic a nulla alia re repetendum esse intellegitur nisi a coniecturis quas 
ad emendandum Graecum exemplum callide inventas obiter ac neglegenter ex- 
secutus est. 
Iam quaeritur quid de molesta ilia ab emendatis rationibus aberratione in 
imperatorum temporibus constituendis censendum sit quam Eusebius si non primus 
invenit, at repetendo comprobavit. Unum est, nisi fallor, quo noduin solvas, ut dicas 
subesse hic figmentum ad fastos commodius digerendos excogitatum et annos illos 
complementi vice fungi, eo unice consilio interpolati, ut ab obsoleta annorum forma ex 
qua antiquiora exempla pependerant, ad alteram eorundein annorum formam quae 
scribentis tempestate usu recepta erat, traduceretur.*) Ponamus verbi causa antiquiora 
exemplaria Catonis in annis ab urbe condita numerandis institutum secuta esse: 
biennium complementi instar inserendum erat, ut ad annos urbis Varronianos qui im 
peratorum temporibus in usum venerant, transitus lieretj nisi forte libebat priorum 
annales totos rescribere. Hoc quidem quin ex artis legibus unice liceat, hodie nemo 
dubitat; sed cavendum est, ne quern fugiat nec imperatorum tempestate ullurn anno 
rum -a remotiore initio continuo numeratorum ordinem vulgo receptum esse, nec nisi 
ex imperantis cuiusque principis annis tempora fere supputata esse, nec tale commentum 
*) Pari commento usus Nicephorus Callistus in Historia ecclesiastica inter undevicesimum 
Tiberii et ultimum Iustini II. annum quattuordecim annos sensim interpolavit, transitum, ut opinor, 
ab annis ab orbe condito'Alexandrinis ad annos Constantinopolitanos conciliaturus: quod quoinodo 
effecerit, diagrammate in Fastis Romanis II, 149 exposito Henricus Fynes Clinton dilucidavit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.