22
De personis, quibus vim iilatam esse oportet, haec digna sunt, quae commemorentur. In aliis
recentiorum codicum plane generatim de vi personis illata agilur. 7S ) E quo efficilur, ul vim exeratam
in quamlibet personam, per quam detenlus finem asseculurus impeditus est vel impediri polerat, ad
committendam fugae e carcere qualificatäe poenam satis esse existimandum sit. Definitiora aliorum bac
de re sunt verba, in quibus est veluti de custodibus appositis, carcerum praefeclis etc. 80 ). ltaque per-
sonarum harum numerus circumscriplior est, quum verba ilia ad commenlariensem easque perlineant
personas, quae ei exaequandae sunt. (cf. Hepp 1. c. p. 827.) In quarum numero non ii solum, qui
a summis magistralibus ipsis huic muneri praefecti sunt, verum ii etiam, qui ab bis assumli sunt, refe-
rendi videntur esse; ita ut is quoque, qui veluti famulis ab ipso commentariense conductis vim intulerit,
fugae e carcere qualificatae poenam commiserit (cf. Hufnagel 1. c. p. 476 in).
Jam vero si fuga e carcere vi personis illata effecta est praeterea, ut legum, quas modo allu-
limus, poenae statui possint, vim eo ipso consilio, ut liberatio ea efflcerelur, neque forte perfecta jam
liberatione exercitam esse oportet. 81 ) Etenim necesse est baue vim adbibilam ipsam ac proximam libe-
rationis causam flösse, ltaque si poslea demutn, quum ad efticiendam liberationem non jam requirere-
tur, personae cuidam vis illata esset, fugae e carcere qualificatae poena puniri non posset; summurn
magistratus injuriae vel corporis violalionis, si quae essent, poenas irrogare liceret. S2 ) Sed de vi per
sonis illata haec quidem bactenus. Restal jam, ut ex nonnuilis codicibus similiter atque e communi
jure vi in res exercita quoque qualificatam fugam e carcere reddi commemoremus. De codicis Nap.
sanclione in baue senlentiam scripta supra jam disseruimus. Praeterea in 181° codic. Wurtembergici
articulo qualificatae fugae e carcere distincle annumeratur, si delenti vi e carcere eruperint, idemque e
143° cod. Bavarici articulo de effraelione carceris dicendum esl.
Quod ad vim in carcerem exercitam altinel, ea, quae bac de re supra in exponendo jure
Romano disseruimus, adeo in rei natura sunt posita, ut in recenliores codices quoque valeant; quare
hoc loco in memoriam revocare satis babemus. Haec quidem de fuga de carcere, quoad vi in personas
vel res adhibita perfecta est, digna nobis visa sunt, quae commemorarenlur.
E nonnuilis aulem codicibus longius etiam progressis ad efficiendam fugae e carcere qualificatae
notiouem non requiritur, ut vim exercuerint detenli, immo satis est eos personis minatos modo esse.
Ita veluti in cod. Badens. § 636° et Thuring. a. 1Ü6 C fuga e carcere jactatis in custodes minis facta
tractatur idemque cod. Saxon, a. 153° et Bavar. a. 143° constitutum esl. Quae minae inlelligendae
sunt factac a detento denunciationes praesentis custodi inferendi mali. Praeterea inde, quod minae cum
vi in bis legibus composilae sunt, colligi polest idoneas eas esse oporlere, quibus is, in quem jaclae
sunt, ut de fungendo officii munere desistat, impelli possit. Atque haec quidem de fuga e carcere qua-
lificata, quae vi exercita perfecta est, ex ea recentiorum codicum classe, qua ex hoc facto delictum sui
generis formatum esse vidimus, dicenda esse nobis visa sunt. \
Neque tarnen ex altera classe fuga e carcere vi perfecta semper impunita dimittilur. Immo
79 ) cf. Bayern (1813) a. 330; Oldenburg (1814) a. 335; Hessen-Darmstadt a. 200, 2; Nassau a. 196, 2;
Sachsen (1855) a. 153, 1; Bayern (1801) a. 143, 1.
e °)-cf. Würtemberg a. 181; S.-Allenburg a. 109; Baden § 630; Thüringen a. 100.
8I ) cf. Bayern (1813) a. 330; Oldenburg (1S14) a. 335; Würtemberg a. 181; Hess.-Darmstadt a. 200, 2;
Baden § 636; Nassau a. 106, 2; Thüringen a. 106; Sachsen a. 153, 1; Bayern (1861) a. 143, 1.
S2 ) cf. Hufnagel 1. c. p. 476; Häberlin I. c. p. 195 b.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.