20
Simplex fuga e carcere judiciis non punienda est. Imino is, qui sine vi aliisque per se puni-
endis facinoribus ipse se liberavit veluli astu, arrepta per casum data effugiendi occasione etc., non
punitur nisi disciplinari, quae dicitur, poena secundum eas leges, quae de publica carcerum disciplina
ac de luendo in carceribus et ergastulis ordine latae sunt. Id quod veluti distincte constitutum est in
codicis Hannov. art. 172° fin., Hasso-Darmstad. a. 200°, Nassav. a. 196°, Saxon, a. 162 u . Ex aliis
nonnullis codicibus ne disciplinaris quidem poena simplici fugae e carcere proposita est.
Sed praeter banc simplicem fugam e carcere alteram etiam hujus criminis speciem in recen-
tioribus juris criminalis codicibus reperimus. Etenim ei, qui rebus per se poena dignis veluti vi etc. se
liberaverit, criminales poenae a judicibus statuendae propositae sunt; quam fugae e carcere speciem
qualificatam recentiores appellare solenl.
Alque in qualificala fuga e carcere punienda diversas diversi codices secuti sunt raliones, ita
ut hoc in genere duae maxime classes distingui possint. Quarum altera, si penitus rem perspexeris,
non ipsa fuga e carcere, sed nihil aliud potius punitur, nisi hoc illudve crimen ad efficiendam fugam e
carcere commissum, quod quidem propriis suo loco proposilis poenis animadvertendum est.
Ita rem e. c. traclarunt: cod. Bavar. (1813) a. 330, ubi sunt haec verba: „ein Gefangener,
welcher durch Gewalt an Personen oder Sachen seine Befreiung bewirkt oder zu bewirken gesucht hat,
wird mit denjenigen Strafen belegt, welche das Gesetz für solche Verbrechen bestimmt“, et verbis ipsis
cod. Oldenburgensis (1814) a. 335, praeterea cod. Hannov. a. 172, Hasso-Darmstad. a. 200, 2, Nassav.
a. 196 fin. Atque eadem aliorum etiam codicum revera est ratio, quibus de qualificata fuga e carcere
nihil .omnino sancitum est, cf. e. c. cod. Saxon. (1838); cod. Austriacus (1852); cod. Brunsvicensis
et cod. Borussicus. 73 )
Longe aliter res sese habet in aliis nonnullis codicibus particularibus, qui altera classis alleri,
de qua modo disputavimus, opponi possunt. Etenim ex Ins qualificala fuga e carcere proprium sui
generis delictum est, cui propria proposita est poena. In quorum numero referendi sunt: cod. Baden-
sis § 636, Sax. Altenburgensis a. 109, 4 et 5, Thuringensis a. 106, Saxonicus (1855) a. 153, 1, Bavari-
cus (1861) a. 143. — Denique codice Wurtembergico, quamquam huic maxime classi annumerandus
est, tarnen quodammodo media inter prioris et allerius classis theoria proposita est. Etenim in primo
art. 181 1 versu fuga e carcere delictum sui generis cum proprio poenae modo est; in secundo vero
simpliciter ad contumaciae („Widersetzlichkeit“) poenas judices rejiciunlur. 74 ) Sed de diversis modis,
quibus haec quaeslio recentioribus Germanicis codicibus tractata sil, haec quidem haclenus.
His ita expositis jam fugam e carcere qualificatam propriam et prinnim quidem notionem et
corpus delicti ejus explicabimus. Quod prinnim attinet ad hujus criminis objectum, quod dicitur de-
violata hoc crimine re fusius disserere vix opus erit, quum quae supra hoc in genere ex jure Romano
respondcnda erant, hic quoque usum habeant. Similiter porro, quis hujus criminis auctor fieri possit,
e recentioribus codicibus facile dijudicalu est. Secundum jus Romanum hac ralione magnum erat dis-
Darrnstadt v. 17. Sept. 1811, a. 200; Hannover v. 8. Aug. 1842, a. 172; Baden v. 6. März 1845, § 636; Nassau
v. 14. Apr. 1849, a. 196; Thüringen (1850), a. 106; Preussen v. 14, Apr., § 96; Sachsen v. 13. Aug. 1855, a. 152;
Bayern v. 10. Nov. 1861, a. 143.
73 J cf. de Borussia: Irnmed. Commiss. v. 1843, II., p. 44, 15; y. Goltdamnicr, Materialien z. Strafgesetz!),
für d. preuss. Staaten. II. Bert. 1852. 8. § 94, p. 115, No. 5.
74 ) cf. Hepp, Commentar üb. d. neue Würtemb. Strafgeselzb. etc. II., l. Tüb. 1812. 8. ad art. 181, p.
25, 26.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.