Eusebius duos imperatorum indices videtur habuisse, alterum integris annis
digestura quem pro fundamento posuit, alterum subtilius tempora enotantem cuius ope
priorem saepe, quamquam non semper recte, supplevit. Hieronymus indice ab hoc
diverso qui tempora imperatorum secundum annos menses dies exarata dedit, usus
est, ut numeros Eusebii curiosius circumscriberet, nec raro eundem correxit. Is qui pro
fundamento est, laterculus Eusebianus, integros ille annos sistens, cum vera temporum
ratione exacte congruit, dummodo sumas in eo annos ab autumnali aequinoctio nume-
rari: id quod Antiochenam indicis originem demonstrat. Unum excipiendum est, quod
Nervae imperium a prirno die incipientis anni CXLV. Antiochenorum seu die 1. Octobris
96 p. C. computatur, licet Nerva iam die 18. Septembris 96 imperator factus sit; sed cum
gemino peccato Nervae imperium anni I mensium III perperam fuisse dicatur, veri
simile est erratum e Graeco fonte manasse et diem Xllll. Kalend. Octobres confusum
esse cum die 14. Octobris.*) Ad annos Antiochenos numeros exactos esse alia ab
Eusebio errata recta via comprobant. In serie imperatorum cui Eusebius Canonem
superstruxit, cum Augusti imperium ab anno qui est a d. 1. Hyperberetaei 44 ad d. 30-
Gorpiaei 43 a. C., numeraretur, quod eo vertente die 19. Augusti 43 consulatum
adeptus et per consulatum rerum potitus est, Eusebius annos LVI quot eidem
rectissime adscripti sunt, ex altero qui praesto erat, indice qui ab adoptione post
Caesaris mortem die 19. aut 20. Martii 44 a. C. facta Augusti dominationem
auspicabatur, subtilius definiendos esse ratus in ea re adeo mire lapsus est, ut earn
annorum quinquaginta sex et dimidiati fuisse diceret pro annis quinquaginta septem
et dimidiato. Quod detrimentum postea Claudio annis XIIII mensibus VIII
pro annis XIII mensibus VIII concessis compensatum . est. Inde cum quot-
quot intersunt iinperia inter Augustum et Claudium, uno anno prius quam debebant
colloearentur, prius mendum novo mendo cominisso in Gaio extenuatum est cui pro
annis III mensibus X tantum anni III menses IIII dati sunt. Haec omnia insolentia
sunt et possunt videi'i ad libidinem esse excogitata; simulac vero in canonem ad
Antiochenorum annorum normam confeetum oculos conieceris, omnia plana erunt:
Eusebius enim, in altero illo quod excussit, exemplari cum subtilius tempus constitu
tum non reperiret nisi duarum rerum, quando Augustus principatum müsset et quando
Gaius occisus esset, has duas temporum notas cum alterius exemplaris tenore con-
iunxit in quo unuinquodque imperium a die 1. Octobris eo numerabatur qui verum
imperii initium praecessit. Simili accuratae computationis et obiter institutae contami-
natione paruin iudiciosa effectum videtur esse, ut apud Hieronymum Claudii imperium
") Simili modo lapsus est Iosephus (B. I. II, 9, 1. 5) quem, cum Augusto ann. LVII
mens. VI d. II, Tiberio ann. XXII mens. VI d. Ill tribuat, Augusti mortem in die 14. Septembris
14 p. C. fixisse manifestum est: nimirum in transferendo eo quod erat XIIII. Kal. Septembres, vap-
pam memoria fefellit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.