7
Series Ptolemaeorum apud Eusebium duobus annis redundat quos Ptole-
inaeum III. iusto diutius regnantern facit: sane si ad Olyinpiadurn annos eius tempora
digeruntur, verurn est eum regni anno XXVI. verteilte mortuum esse; sed si ab
autumnali aequinoctio regurn annos numerandi institutum aequaliter observatum esset,
non poterant ei tribui nisi anni XXIIII quot etiam Eusebius in indice qui est in
Chron I p. 251, re vera ei adscripsit. Vetus cum sit consuetudo chronographorum
ad initium regni eius regis sub quo scribunt» temporum descriptionem deducendi,
extremus et affectus ille quidem annus ultixni regis qui idem est ac novi regis annus
primus et hoc fere, ut ita dicam, absorbetur, ea qua diximus, condicione et ipse in
album referri et, quatenus ad prius regnum pertinet, describi solet: iain cum nescio
quis ex scriptoribus quos Eusebius aut ipse aut aliorum ope usus compilavit, in morte
Ptolemaei III,, ut opinor, finem scribendi fecisset, Eusebius sive is quem secutus est,
ex novo fonte, aliter j>rorsus calculos subducente, relicuum laterculi tenorem aggluti-
navit potius quam continuavit, neque sic omnia quae sequuntur, regna biennio serius
poni satis perspexit. Initio clemum annorum qui vocantur Augustorum, sublato
errore constat ratio: August! enim solius in toto orbe Romano dominatio anno 1989
deputatur qui secundum prius duorum quae Eusebius excussit, exemplarium a solstitio
a. 28, secundum posterius ab autumnali aequinoctio a. 30 a. C. numeratur; isque
annus quod cum XVI. eorum Augusti annorum qui a consulatu eius et die 19 Augusti
a. 43 a. C. consurgunt, componitur, cum prioris exemplaris calculis concordat, siinul
vero quod discrepantis Alexandrinorum opinionis ab anno XIIII. numerantium inentio
inicitur, in posterioris exemplaris rationes quadrat. Nempe fugit Eusebium, quod
singulari imperio Augusti in anno eius XVI. collocato nihil commune est cum occu-
pata Aegypto: spectat enim ad Augusti nomen per senatum Octaviano delatum die
qui est 16 Ianuarii rationis pontificiae sive 17. Ianuarii rationis Augustae a. 27 a. C-
Ceteroqui demonstrari potest Eusebium hoc quo omne posterioruin Ptolemaeorum
tempus afficitur, erratum tralaticium a Iulio Africano accepisse: conferatur enim
Sync. p. 584, 1. Id ut mittamus, indicis fides, modo eum in duo ex quibus conhatus
est, elementa dissolveris, ubivis probatur, praeterquam quod in annis XXXV quos
in exemplo ab Eusebio compilato una omnes promiscue Ptolemaeo VIII. adscriptos
fuisse veri simile est,*) inter hunc et Alexandrum fratrem dispertiendis foede pecca-
tum est: septendecim anni cum dimidiato totius quo Ptolemaeus VIII. subtracto inter,
medio fratris regno regnavit, spatii, non prioris eius regni summam declarant, et hoc
ipsuin fuit decern annorum, non regnum Alexandra
*) Conf, Porphyrius in Eus. Chron. I p. 244.