Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1868 (Band XV.)

DE TEMPORUM NOTIS QUIBUS 
EUSEBIUS UTITUR IN CHRONICIS CANONIBUS, 
DISPUTAYIT 
ALEREDUS A GUTSCHMID. 
De temporum notis quibus Eusebius utitur in Chronicis Canonibus, cum iis quae 
apud nos usu receptae sunt, probe coinparandis quaestio cum sit intricata, ea est 
quam tandem aliquando ad liquidum perduci omnino necessarium sit: cuius expediendae, 
cum iam scribendi nobis praebita sit occasio, periculum faciemus. 
Anni ad quorum normarn Eusebius omne tempus exegit quosque ipse primus 
excogitavit, a nato Abrahamo numerantur. Quibus annis ut recte utamur, ad tria 
attendendum est, primurn ad Olympiad as quae cum annis Abrahami compositae 
inveniuntur, deinde ad fila quae dicimus regnorum praecipuorum, denique ad 
spatium quod vocatur historicum.*) Iam Olympiadum quae condicio sit, quae- 
stione demum habita cognosci poterit, et quia Hieronymus eas aliter cum annis Abra- 
bami componit, aliter translator Arrnenius, et quia Olympiadum utriusque tempestate 
memoria vetustate obliterata a viris doctis ita fere instaurabatur, ut proprium earum 
*) Haec quid sibi velint, definire longum est; ne tarnen qui ab his studiis remotiores sunt, 
ad ipsum quasi limen offendant, placuit rem diagrainmate illustrare ab initio Eusebianorum Cano- 
num petito: 
Anni Abraliam. 
I. 
Assy riorum. 
Nini 43. 
Hebraeorum. Sicyonis. Aegypti. 
Abrahami. Europis22. Thebaeorum 1. 
Fila regnorum. 
Ninus condidit civi- 
tatein Ninum in re- 
gione Assyriorum. 
Spatium historicum.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.