Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1864 (Band XI.)

23 
vulnus decutiens, vultu misericordia pleno Telephum adspiciens. Post Achillem stat 
Agamemnon barbatus, plenius Achille Telephoque vestimentis indutus, laeva in 
sceptrum innitens, dextra gestum agens quasi Achillem ne Telephi dolorem augeat 
hortaturus. 
Reliquum est, ut imaginem in subcaeruleo antiquo vitro musei Berolinensis 
contueamur, quam Winckelmannus ille praeclarus archaeologus primum in libro 
'Description des pierres gravees’ III, 3, 235 p. 370 ad fabulam Patrocli Eurypylo 
femur vulneratum obligatis (cf. Horn. II. XI, 583), deinde in Monum. in ed.’ n. 122 
ad Telephi fabulam retulit, quaque in interpretanda Toelkenius cl. IV, 3, n. 255 in 
catalogo priorem Winckelmanni explicationem secutus est. 
Quattuor viri conspiciuntur hoc in vitro Stoschianae collectionis, nudi atque 
imberbes: unus sedens, vulnere confectus caput ac dextrum lacertum demittens, laeva 
in hastam innitens; post eum alter, qui stat, misericordia plenus in ilium despiciens 
eumque manibus sublevans; ante sedentem virum tertius in eius feinore laevo non 
satis cognoscere potui quid summa cura comparans, ut mihi videbatur, vincturam ei 
impositurus; denique post hunc extremum dextra eius, qui vitrum adspicit, vir sedate 
in hastam innitens. Sed haec imago utrum ad Eurypyli an ad Telephi sanationem 
sit pertrahenda, in medio mihi relinquendum est, cum oculi mei non ita fuissent 
adiuti arte in examinando vitro, ut unamquamque rem satis cognoscerem. 
Haec habui quae de Telephi vulneratione ac sanatione, et quo modo illam 
fabulam tractarint et prosae orationis carminumque scriptores et artifices, proponerem.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.