Orestis alteram sororem. Quae repraesentatio cum Agamemnomem non amplius
incurrentem in Telephum, sed iam regredientem praebeat, expectatione ac metu eos
qui earn contuentur non adeo suspensos tenet ut eae quas antea descripsi. Hac
quoque in re pictura discrepare videtur ab illis reliquis nulla alia de causa nisi
spatii causa.
Restat adhuc tertia scenarum trium ex Telephi fabula haustarum, quas descri-
bendas mihi proposueram, illam dico, qua quo modo sanetur Telephus repraesentatur.
Telephi sanationem iam ab illustri illo Parrhasio esse pictam coniecit Jahnius in
Teleph u. Troil.’ p. 9, assentiente Gerhardo in libro ‘Die Heilung des Telephos’ p. 9
et Hartungo in Euripide restitute. Plinius enim N. H. XXXV, 10 (36), 71 de Par-
rhasii operibus disserens ‘Laudantur, inquit, et Aeneas Castorque ac Pollux in eadern
tabula, item Telephus, Achilles, Agememnon, Ulixes.’ Vocula ‘item’ laudato loco
indicare videtur in una eademque tabula hos quattuor heroes esse pictos, sicut illos
tres. Quod si verum est, ne illud quidem a vero abhorrere videtur, Parrhasium hac
imagine ielephi sanationem ab Achille perfectam pinxisse, cui Agamemnon, summus
Achivorum princeps, cuius in domo sanatio fiebat, et Ulixes, arbiter inimicitiarum
interesse debebant: cum praesertim alios duos Plinii locos XXV, 5 (19), 42 et
XXXIV, 15 (45), 152 adiungas. Illo enim legitur de Achille ‘pingitur a cuspi.de
decutiens aeruginem gladio in vulnus Telephi’ hoc item de Achille ‘pingitur rubi-
ginem decutiens gladio.’
Quam Parrhasii picturam, de qua diximus, artifioem, qui speculum quoddam
in museo Berolinensi reservatum imagine exornavit exiinia, imitatum esse Gerhardus
1. 1. p. 9 coniecit. Tres quidem figuras inveniri dicit Gerhardus, Telephum Agamem
nonem Achillem, boc in speculo, cum Plinius 1. 1. illis heroibus adiungat Ulixem, sed
aaihil obstare quin Ulixem, qui fortasse post Agamemnonem steterit, spatii gratia
omissum esse statuamus, quia reliqui tres in planitie speculi in similitudinem orbis
circumacti facilius repraesentari possint. Ac profecto si quam artificiose haec imago
sit perfecta animadvertes, artificem imitatum esse exemplar Graecum, fortasse Par-
rhasii, lubenter statues.
Hoc speculum quae et quo modo repraesentet baud difficile est intellects
nam singulas figuras artifex et accuratissime scalpsit et inscriptionibus notavit, ‘Tele’
ad Telephum, ‘Achle’ in scuto, quod in pariete pendet ac certe Achillis est, ‘Achmem-
run’ ad Agamemnonem. In sella simpliei sedet Telephus barbatus, paene nudus,
chlamyde tantum amictus, quae humerum sinistrum, tergum, laevum femur tegit,
alterum femur, in quo vulnus cernitur, in scarnno eleganti imponens; quo dolore
crucietur, produnt et vultus herois et brachiorum gestus; dextrum enim ad femur
vulneratum admovet, altero in sede nititur, quasi dolorem suppressunus vehementem.
Ante eum cernitur Achilles, imberbis, adolescentis forma oonspicuus, capite taenia
lata more adolescentium ornato, alte oinctus, summa cura aeruginem de hasta in