Priusquam ad rein ipsam, quam mihi tractandain sumpsi, accedam, pauca mihi prae-
mittenda videhtur. Quae fabula a me electa est, de qiia dissererem, ea et ab antiquis
seriptoribus artificibusque repraesentata est et nostra aetate a summis archaeologis,
veluti Gerhardo, Jahnio, Welckero aliis eximia cum cura sagaeitateque illustrata.
Quodsi tarn accurate ab illis archaeologiae quasi regibus atque principibus nostrae
aetatis id quod mihi perquirendum proposui disputatum est, dubitari non potest, quin
commentarius meus pauca quae et nova et bona sint exhibeat. Verum non ea mente,
ut multa, quae et nova et bona essent, proponerem, hunc libellum confeci, sed
propterea quod hac fabula iam dudum oblectabar atque ideo quaecunque de ea a
seriptoribus et veteribus et recentioribus literis mandata sunt iterum atque iterum
perlegeram simulque quae monumentorum ex antiquitate relictorum ad fabulam
nostram referri possunt, ea omnia quantum fieri poterat descripta saltern contem-
platus erarn ac perscrutatus: hac disputatione illius fabulae imaginem quam maxiine
plenam integramque componere studui. Quibus factis opusculum ineum iam subieio
virorum doctorum iudicio.
Quodsi oinnes de felepho traditas labulas pertraetanti mihi non opusculum
sed opus non exiguum exarandum esset, eas tantum eligam, (juae ad eius vulnera-
tionem per Aehillem hasta CnirÖhia iinmissam eiusque sanationem pertinent. Hane
autem fabularum de Telepho traditarum partem quo modo antiquitas cum animo suo
cogitaverit, si plehe dilucideque cognoscere volumus, exquiramus necesse est, et quo
modo a seriptoribus et quo modo ab artilicibus tractata sit: quod quidem non negle-
gendum est in omnibus antiquitatis labulis, quae lioc duplici modo repraesentatae ad
nostram aetatem usque perveneruht. Nam alterum alterum explicat atque explet.
Sed literis quoque fabulae mandari possunt duplici modo, aut a poetis aut a prosae
orationis seriptoribus. Poetae fabulas a maioribus aut narrationibus aut literis tradi
tas prorsus eodem modo quo aceeperant repraesentare nec solebant nec solent, sed