Full text: (Band XI.)

De polypis uteri et praeterito et hoc saeculo inultis jam scriptis minoribus 
atque majoribus in omnes partes tractatum est et plerique quidem auctores praesertim 
diagnosin differentialem magni momenti habuerunt, memores illorum casuum, in quibus 
dia”nosi falsa uterus inversus, quern polypurn putabant, ligatura circümdatus et sepa- 
ratus est, et vice versa, in quibus polypum uterum inversum esse censebant, quem 
reponere tentando multum detrimenti afferebant. Jam etsi in tales errores vix quis- 
quarn ineidet nostris temporibus, accuratissime et diligentissime illis signis distinctionis 
usus quae ab auctoribus excellentissimis nobis indicata sunt, saepius tarnen casus 
occurrunt, quorum diagnosis magnae difficultatis est. Et inter illos casus uteri poly- 
pormn qui in nosocomium nostrum aestate praeterita recepti prospereque exstirpati 
sunt, praecipue unus ojusmodi fuit, ut facile in diagnosin falsarn incidere possemus, 
et qui simul complicationibus suis multa insolita praebuerit. Qua de causa praesertim 
quum in litteratura, quatenus investigare potui, neque talem neque similem casum 
invenissem, curriculum academicum emensus, examine rigoroso superato, dissertationem 
inau^uralem pro gradu doetoris proferre facultatis medicae legibus jussus, decursum 
et operationem hujus uteri polypi enarrare atque describere mihi proposui, professore 
Litzmann, qui eum exstirpavit, mihi ut publicarem concedente, quamobrem bic maximas 
gratias ei ago. 
Frabrn. uxor Neu-Wittenbeckensis, quinquaginta annos nata, adbuc semper bona 
valetudine gavisam se esse dicit; menstruatio, quae primum quarto decirno aetatis anno 
apparuit, semper abundanter et tertia quaque hebdomade redibat. Sexies recte peperit, 
postremo ante annos quinque. Sex liberorum postremi duo alter post annum unum, 
alter post hebdomades quatuor mortui sunt. Puerperio postremo prospere superato 
recte vursus menstruans satis valuit. Posten secundum jam annum et dimidium paene 
constanter mox parcius mox abundantius sanguis cum coagulis rnixtus, pituita tarnen 
carens, e vagina effluit. Qua tarnen re quominus laborem suum non nimis facilem 
subiret non impedita, quamquam doloribus nunquam vexata est, postrema hieme se
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.