tres tumores duros, rnagnitudine nucis avellanae, in corporibus cavernosis penis sitos
praebuisse. Curatione eadem, quae in illis casubus duobus, adhibita, tempore trium
vel quatuor hebdomadum duos tumores evanuisse, unum autem in abscessum commu-
taturn esse. Cf. Wien. med. Woehenschr 48, 1858.
Huic adjiciam casus sex, quorum quatuor ipse observavi. — In diario nosocomii
Altonaensis stationis chirurgicae lias duas inveni historias morbi.
I. Johann M. septem et viginti annos natus, Bünningstedtensis die undecimo
mensis Februai-ii anni MDCCCLXIII in nosocomium Altonaense receptus est. Praebuit
in latere utroque frenuli ulcera indurata, quae jam per quatuor hebdomades adesse
affirmavit. Frenulum ipsum perforatum vel suffossum erat, glandulae inguinales
indolentes, pallulum tumidae, penis totus rubefactus, calidus. Statim frenulum discinde-
batur et inunctiones unguenti hydrargyri cinerei ordinabantur. — Die sexto decimo
ejusdem mensis, calore et rubore erysipelatoso totius penis jam deminuto, in dorso
penis in tela cellulosa subcutanea duae indurationes circumscriptae et mobiles in-
veniebantur. Quarum altera magnitudinem habebat amygdalae, formain disci, margines
partim acutos, parva ex parte cuti accreta erat et ad praeputium versus duos ramos
emittebat funiculis similes. Quorum ramorurn inferior tumorem magnetudine pisi —
secundam quidem illam indurationem — ferebat et collo glandis se subducebat, alter,
qui erat superior, crassitudine caulis pennae corvinae in laminam internam praeputii
progrediebatur. Duo alii funiculi pertenues a majore ilia induratione in dorso penis
ad montem Veneris versus se protrahebant et hie sensim evanescebant. — Jam die
septimo decimo propter salivationem inunctiones omittebantur et Kalium jodatum
adhibebatur. Tum die vicesimo sexto mensis F'ebruarii iterum inunctionibus uti incepit
aegrotus et die secundo mensis Aprilis quum dimittebatur, unciis sex et dimidia
unguenti cinerei inunctis, ulcus sanatum erat, induratio tanturn quaedam in ejus loco
et bubones inguinales indolentes, paulo minus quam antea duri remanebant. Indura
tiones autem illae in dorso penis sitae mirabilem mutabilitatem praebuerant. Post
diem tertium quam inventae erant, altera, et quidem major, vix deeimam partem
magnitudinis suae prioris habebat, altera oinnino non digitis sentiri poterat. Eodemque
modo funiculi ex iis prodeuntes se habebant. Iterum post paucos dies multo majores
erant, etiamsi priorem magnitudinem suain non recuperabant, et turn denuo evanuerunt.
II. Heinrich G. Glückstadtensis, viginti quinque annos natus die quinto mensis
F'ebruarii anni MDCCCLXIV in nosocomium receptus, duo ulcera paullum indurata,
alterum in glande, alterum in lamina interna praeputii situm praebebat, praeterea
gonorrhoeam et glandulas inguinales lateris sinistri dolentes et tumidos usque ad
magnitudinem nucis avellanae. Ulcera penis et gonorrhoeam non prius quam duos
ante dies se animadvertisse affirmabat aegrotus et de frequentioribus ex hoc tempore
erectionibus querebatur. Ordinabantur injectiones solutiones zinci sulfurici in urethrarn.
Die decimo mensis Februarii funiculus quidam inveniebatur in tela cellulosa