9
parare inceperit. Accedit, quod abscessus glandularum lympathicarum in hac regione
frequentissime occurrunt, qui quidem non subito nascuntur, initio autem tarn exigua
praebent symptomata, ut ab homine paullo negligentiore facile spernantur. Jam quodsi
prope tumorem glandulam lymphaticam intumuisse perpendis, etiam facilius abscessum te
invenisse credas. Nam quod mulier neque habitu est scrophuloso neque alia praebet, quae
scrophulosin indicent, minime hoc facit contra abscessum glandulae lymphaticae, ut-
pote qui alio quoque modo nasci possit. Denique quod oedema brachii sinistri et
extensionem varicosam venarum cutanearum attinet, cujuscumque generis tumore, qui
quidem, quum venas premit, circulationem sanguinis prohibet, haec effici possunt
Nihilominus, quanquam omnia indicare abscessum videbantur, anamnesis rnovit dubi-
tationem ac caussa fuit, ut punctionem taceremus. Qua quidem, quae inventa sunt,
abscessum non adesse, probare videbantur, simul tarnen num ancurysma sit, in dubio
relinquebant. Sanguis enim e tumore effluens tarn ex neoplasmate vasiculoso, quam
ex aneurysmate oriri poterat, praesertim quum et pulsatio et fremitus, signa iÖai in
morbo cognoscendo gravissima deessent. Posteriore demum tempore diagnosin, quam
primo vix suspicabamur, punctione facta verisimilem putabamus, veram esse cogno-
vimus. Nam ex impetu apoplectico saepius iterato, qualis esset morbus, certo licuit
coo-noscere. Mulier enim nec prius impetu illo fuerat correpta, nec babitum praebuit
apoplecticum nec vero ulla denique alia caussa est inventa, qua apoplexiam effectam
esse dixeris, quum cordis vitium nullum reperiretur. Quocirca quin hoc modo orta
sit apoplexia, mihi in dubio non est. Coagula scilicet fibrinosa sanguinis undis ex
aneurysmate ablata emboliam arteriae cujusdam cerebri embolia vero anaemiam
cerebri effecerunt, post minimum temporis spatium circulatio sanguinis collateralis
formata est. Jam vero quum post tempus illud nulla paralyses apparuerint, nec san-
„uinem cerebrum invasisse nec fibrillos nervorum esse deletos constat. Quomodo
autem anaemia cerebri convulsiones efficere possit, integrum felinquimus, quum viri
doctissimi de hac re disceptent.
Ex experimentis Kussmauli et Tenner virorum illustrissimorum concludi posse
videtur, arteriis cerebri ligatis in haemisphaeris lnagnis anaemiam perfectam, in par-
tibus autem, quae in basi cerebri positae sunt, oligaemiam, oligaemia vero incitabili-
tatem auctam effici. 1 )
De pathogenesi constare mihi videtur, rupturam spontaneam arteriae carotidis
sinistrae eo esse factam, quod arteriitide deformante parietes arteriae fuerant correptae.
Mulierem enim arteriitide deformante esse affeetam inde colligere licet, quod reliquaS
quoque arterias rigidas esse exploratione inventum est, quanquam hic morbus maxime
homines seniores corripere solet.
') Vide Niemeyer Lehrbuch der speciellen Pathologie und Therapie, ßd. II, Abtld. I, p. 159.
2