Full text: (Band XI.)

Dolores interdum oborti dato ‘ Epill. frig. cap. 
sedati sunt. 
Quinto die cum oculus inspiceretur vulnus sanatum: iris normalis: in pupilla 
quae substantiae corticalis residua restabant solvebantur 
Sol. Atrop. sulph. 
gtt- J 
cotid per VIII dies. 
Tertia hebdomade visu restituta domum mulier remissa est. 
Specimen XIX. 
A R. rustica. 65 annum agens. 
Ad maturam utriusque oculi cataractam senilem ante octo annos ortam sinistra 
amaurosis accessit. Aegrota bona ceterum valetudine saepius rheumaticis faciei dolori- 
bus vexatur. 
Anno 1859 a. d. VIII Id. Septbr. dextra cataracta extracta est. Cataracta 
deorsum corneae manu sinistra incisione facta capsulaque ter incisa prodiit: substantia 
corticalis prope fluida fuit. Aegrotam cum saepius animus deficcret dabantur bis 
Liq. nerv. gtt. XXX 
quibus vires restitutae sunt. Iris bene contracta est et pupilla nigra fuit: sed cornea 
nec post quadrantem horae extensa. 
Quinto die oculus inspicitur. Ad dolores obortos sedandos usa erat 
Epill. frig. 
Pars vulneris bene coaluerat: sed infra iris paululum prominuit 
Laud, gtt j cotid. 
Ad residua substantiae corticalis quae in pupilla conspiciebantur solvenda 
dabatur Lol Atrop. sulph. 
gtt. j per VII dies. 
Tertia hebdomade visu restituta remissa est mulier. 
Specimen XX 
H. J. agricola. 61 annos natus. 
Matura dextri oculi crescens sinistri cataracta senilis quarto abhinc anno orta 
est. Dextro oculo vix rnanum oppositam videt: sed sinistri ea est conditio ut sine 
duce ambulare possit. Cataracta grisea et unicolor est. Aegrotus bona ceterum vale 
tudine rheumaticis faciei doloribus nuper obortis vexatur. 
Anno 1859 K. Febr. dextrae cataractae extractio facta est. Deorsum cornea 
incisa capsulae incisionem feci: quam breviorem fuisse suspicor cum difficilius prodiret 
cataracta: prodeuntem secuta est parva vitrei humoris quantitas. Iris bene contracta 
est; pupilla prorsus nigra fuit: lobus bene coivit. Dolores nonnumquam orti ocu- 
lorumque lacrimatio leniebantur Epithem. frig. exp.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.