Full text: (Band XI.)

5 
Specimen III. 
P. vidua 70 annum agens habitu sana sed saepius rheumaticis doloribus ex 
altera capitis parte vexata. 
Utriusque oculi senilis cataracta matura octovo abhinc anno orta est. Cataracta 
est grisea cum splendidis radiis. Iris normalis. 
Anno 1858 a. d. VIII. K. Jun. sinistri oculi cataracta extracta est, In sella 
sedens pone aegrotam solo sedentem sursum corneae incisionem feci: deinde capsula 
aperta cataractam facile extraxi. Margines vulneris bene coiverunt: iris contracta est. 
Vidit aegrota manuin praetentam recteque digitorum numerum indicavit, Oculo tres 
seid. Ernpl. adb. Angl. applicabantur. 
Quinto die post oculus inspicitur. Dolores rheumatici interdum orti sunt 
aegrotam satis vexantes: sed jam vehemens inflammatio observatur: scleroticae con- 
junctura crassa et rubra videtur quasi anulus circa corneam jaceat. Cornea semi- 
pellucida: margines vulneris non adbaerentes linea prominent. Pupilla et iris propter 
albam exsudationem inspici non possunt. 
Hirud. temp. VIII. 
Pulv. alterant gr. ij. 
ter. hör. p. IV. dies. 
Quamquam inflammatio retardata est tarnen cornea destructa est eoque visus 
deletus. 
Specimen IV. 
L. nupta annum 58 agens bona valetudine. 
Cataracta senilis corticalis posterior oculi dextri octavo abhinc anno orta est. 
Amaurosis oculi sinistri. 
Cataractae forma erat mira et post semipellucidam obfuscationem cum radiatis 
passim lineis irregulärem subflavum orbern praebuit. Visus imminutio ut rnanum ilia 
videre, digitorum numerum non indicare posset proximis annis immutata erat. 
Anno 1859 a d. IX. Id. Ian. dextri oculi cataractae extractio facta est. Cor 
neam aegrotae in sella sedentis sinistra manu deorsum incidi. Bene cataracta prodiit 
et lobus bene coivit. In exemptae cataractae posteriore superficie flava descriptio con- 
spiciebatur. Pupilla non prorsus nigra erat. Oculis applicabatur 
una scidula empal. adh. Angl. 
Quinto die post oculus inspicitur. Lobus bene adhaeret: pupilla nigra: iris 
normalis. Paucis diebus post diligentius oculo inspecto tenue rete in pupilla eandem 
quam supra descripsimus speciem praebens conspicitur. lain rete extenditur visusque 
convalescit. 
Atropin, s. 
gtt. un. cotidie p. VII. d.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.