Full text: (Band XI.)

Hac dissertatione collectis aliquot speciminibus ostensurus sum qui sint extrac- 
tionis eventus et quamquain operatio bene perfecta sit quomodo eventus in deterius 
verti possit. Ipsa extractio nostris temporibus saepissime instituta est tum quod ex- 
perientia edocti sumus illam si qua alia methodus optimum eventum praebere tum 
quod ad omnes formationes omnemque aetatem praeter primam infantiam applicari 
potest. In tractatione autem et inter operationem et post operationem factam magistrum 
meum Arltium quem honoris caussa nomino secutus sum cujus descriptio tarn am- 
plissima quam praestantissima operationis cataractarum in ejus libro qui inscribitur 
'Handbuch der Augenheilkunde, Prag. II. Bel. 1857’ inest. Atque in tractandi ratione 
inter ipsam perficiendam operationem adhibenda prorsus a viro doctissimo sto: sed 
quae post operationem perfectam instituenda sit de ea quae observarim post exponam. 
Longum vero cum sit operationis liujus historiam enarrare unum quod constat 
jam Celsi tempore factam esse monuisse sufficiat. Cujus et exactissima est descriptio 
et methodum ad decimum octavum seculum usque medici amplexi sunt: quo tempore 
reclinatio et extractio inventae sunt utraque initio pari successu instituta. Sed quam 
Willburgius (1785) reclinandi methodum publicavit quamquain etiam hodie qui eam 
adhibeant sunt tarnen quia periculosior est quam ulla alia methodus improbanda est. 
Extrahendi autem rationem Daviellus (1748) docuit: cornea cultro lanceolato deorsum 
incisa duabus curvis forficibus utramque partem incisurae dilatavit et capsula ex 
aperta cataractam cochleari exhausit. Nec tarnen cum Richter (1773) evitandam 
esse incisionem dimidium corneae circulum excedentem ostenderit (id quod rei ipsius 
successus probavit) quia Daviellus duas tertias corneae partes incidit haec extrahendi 
ratio assensum medicorum merita est. Incisionem sursurn factam deorsum factae 
praestare Rosas (1827) et Jaeger (1830) contenderunt: sed quibus hanc sententiam 
stabilirent quae protulerunt argumenta ea experimentis adeo non probata sunt ut jam 
1*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.