14
superiorem pelvis aperturain devolvatur, sed quod moretur caput in cavitate pelvina
et frusta conetur, ut in diametr. obliquam sese vertat, quam quidem sententiam Stoltz
non nisi una, — et sua ipsius sola, — observatione probat, in qua in pelvi generaliter,
sed inprimis, quod attinet ad cavitatem, justo minore caput per 12 boras in cavitate
pelvina morabatur, quo in casu re vera non dubium est, quin vehemens eompressio
in cavitate fistularn ipsam provocaverit. In reliquis autem casibus exacte observatis,
quum caput tarn diu in introitu pelvis inclusum esset, sine dubio fistula hoc loco nata
est. " Ceteroquin vitiosam capitis positionem saepissime pelvangustia effectam magni
momenti esse constare videtur, etsi in duabus tanturn observationibus nostris memorata
est, inprimis autem illam, quam observationes nostrae demonstrant, positionem fatalem
esse existimo, in qua os parietale posterius praevium est, dum anterius in symphysi
nititur, quo facto omnis capitis pressio antrorsum tendit, ut facillime, si labia uteri
nondum retracta sunt, distorsio vel fistula quaedam nascatur.
Jam praeter ea, quae modo monuimus: pelvangustiam inprimis conjugatae,
praematuram velamentorum rupturam, dolorum vehementiam, illae quoque a Jobert
allatae causae adjuvare possunt, ut fistula vesico-uterina oriatur, quum iis rebus pelv
angustia relativa efficiatur. Atque nimis capitis magnitudo, quae in paucis observa
tionibus notata est, atque coartatio colli uteri cujusdam momenti sunt, quam quidem
coartationem in nostris casibus non multurn effecisse credo, quum eorurn 9 observa
tiones ad duas modo primiparas, sed ad duas II paras, tres III paras, duas X paras
pertineant.
Quod porro attinet ad sententiam Esmarchi, ventrem propendentem in fistulis
nascentibus maximum valere, res plane diseerni nequit, quum non nisi in uno casu
ventrem propendentem adfuisse constet, certe quidem hac ipsa re fistula non nisi ratione
indirecta effieitur, quia situs uteri et infantis ea mutari potest.
Denique applicatione instrumentorum et maxirne forcipis laesis partibus maternis
fistularn vesico-uterinam ef'fici posse in dubium non vocatur, quae quidem sententia eo
firmari videtur, quod in 9 casibus, qui accurate descripti sunt, sexics forceps adhibita,
bis autem in operatione ipsa fracta est. At si reputas, saepissime una et forcipem
applicari et fistularn nasci oportere, quum in bis casibus angustia pelvis adesset, denique
si respicis, easdem mulieres jam antea pluries forcipis operationem sustinuisse non
nascente fistula, non possumus, quin ad Simonis sententiam accedamus, qui dicit, for
cipis applicatione haudquaquam fistularn exoriri, sed forcipe lege artis adhibita optima
ratione impediri, quominus fistula provocetur. Quod quidem contigisse persuasum
habeo in illo casu a Stoltz allato, si justo tempore forceps applicata esset.
Jam vero tarn raras adhuc fistulae vesico-uterinae exstare observationes eo
explicari potest, quod et illae conditiones, quae, ut fistulae nascantur, necessariae sunt,
rarissime conveniunt, et elasticitas contractilitasque uteri muscularis, et crassitudo
parietum, qui perforari debent, pressioni capitis rnajore vi resistere possunt. Praeterea