Full text: (Band XI.)

6 
Paucis annis post (anno 1828) Stoltz, professor ille Argentoratensis, ejusmodi 
easus observandi occasione utebatur, quem anno 1847 literis mandabat.*) Mulier enirn, 
quae bis partum laboriosum sed spontaneum enixa erat, in partu tertio, quum os uteri 
vix aperiretur et dolores modo exigui adessent, aquas amisit. Caput brevi quidem 
tempore pelvem mtrabat, tune autem, quum dolores ingraveseerent, non progrediebatur- 
Laboribus per 12 horas non intermissis denique efficiebatur partus spontaneus infantis 
qui tertio die impressione cranii ad cerebrum usque penetrante obiit. Paucis diebus 
post syinptomata pe ritonitidis apparebant, in quorum decursu die XXIV puerperii in 
continentia urinae observabatur, exploratione autem fistula vesico-vaginalis, quam ad- 
esse verisimile erat, reperiri non poterat; qua de re urinam ex orificio urethrae stil- 
lantern in infimam vaginae partem delabi judicabatur. Puerpera die XLI obiit, sectione 
mstituta praeter signa peritonitidis in medio circiter trigoni vesicalis apertura infundibuli 
instar labiis subrubidis circumdata inveniebatur, quae ca. 6'" supra, os uteri externum 
cum canali cervicali communicans specillum medicocre facile transmittebat; in ipso ad- 
verso labio paries posterior quoque perforationem monstrabat, quae in cavuin Douglasi 
penetrasset, nisi forte pseudomembrana peritonaei obstructa fuisset. Pelvis introitus 
forma leviter transverso-elliptica mensuras hasce obtulit: conjugatam 3" 6'", diametr. 
transversam 5", diametr. obliquas 4". Os sacrum planius excavatione anteriore carui t, 
ut diametros recta cavitatis pelvinae modo 3" b"', diametros transversa autem 
exhiberet. Exitus pelvis quoque astrictior diametr. rectain 3", diametr. transversam 
3" 6'" monstravit. 
Observatio quae illarn insequebatur a professore universitatis nostrae Michaeli 
facta est anno 1835.**) Accidit in mulierd, 1 quae conjugatae mensura ad 3" 3rhachitide 
deminuta, jam 9 partus eorumque 5 lelices, sed laboriosos enixa erat. In partu X ve- 
lamenta ad caput figendum rumpuntur, postero inarie autem cranium in positione sic 
dicta parietali collocatum in introitu pelvis reperitur. Michaelis occiput vi quadam 
retrorsum et sinistrorsum detractum forcipe in pelvem deduxit, deinde forceps remota 
in positione mutata iterum applicata est, quo facto caput plane eductum est. Infans 
incolumis sed fere exanimatus pondere libras 9 aequavit. Mater in parte sinistra oris 
uteri fissuram longitudine 1" exhibuit. Ndnnullis diebus post incontinentia urinae 
apparuit. Exploratione die XIV r puerperii instituta ulcus purulentuin irreguläre an 
ti orsum in collo uteri patefacturn est, sed neque specillo neque digito communicatio 
inter vesicam et canalem cervicalem demonstrari potuit, quam ob rein Michaelis illo 
tempore incontinentiam paralyticam supposuit, postero autem tempore melius edoctus 
non dubitabat, quin fistula vesico-uterina adfuerit, quod rnaxime verisimile videtur, 
*) Gazette medicale de Strassbourg-Malgaigne, 20. Mai & 20. Octobre 1847. 
**) Michaelis, Das enge Becken. Herausgegeben von C. C. Th. Eitzinann. 1851. Beob 
achtung 74.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.