Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1864 (Band XI.)

SCHOLAE PROFESSORUM ORDINARIORUM 
EX ORDINE TJIEÜLOGICO. 
Dr. C. hüdemann 'publice binis p. h. horis die Jovis hh. X—XII Seminarii 
homiletici studia et exercitationes moderari perget; privatim 1) tribus p. h. horis, 
diebus Martis, Jovis, Veneris h. IV scholarum communalium historiam et rationem 
explicabit; 2) binis p. h. horis, die Mercurii hh. X—XII Seininarii catechetici studiis 
et exercitationibus praeerit. — Vocis ad cantus liturgici leges conformandae cura 
hujus artis peritissimo demandata est. 
Dr. N. Thomsen, h. t. decanus, privatim 1) historiam ecclesiae Christianae 
universalem per partem ejus alteram sexies per hebdomadem hora X—XI tradet; 2) 
theologiam biblicam novi testamenti diebus Lunae, Martis, Jovis, Veneris hora III—IV 
exponet; publice 3) historiam ecclesiae patriae ducatuum nostrorum diebus Mercurii 
et Saturni hora III—IV enarrabit. 
Dr. G. Fr icke publice 1) Schleiermacheri doctrinam et vitam delineabit binis 
dieb. (Mere, et Sat.) h. XII; privatim 2) vaticinia veteris testamenti Messiana ratione 
novi testamenti habita, interpretabitur, quaternis dieb. (Lun., Mart., Jov., Ven.) h. XI; 
3) ethicen christianam tradet quaternis dieb. (Lun., Mart., Jov., Ven.) h. XII. 
Dr. B. Weiss privatim 1) evangelium Joannis interpretabitur quinis diebus 
h. VIII; 2) genesin interpretabitur quaternis diebus h. IX (Lun., Mart., Jov. Ven); 
publice 3) epistolas Petri et Judae interpretabitur binis diebus (Mere, et Sat.) h. IX. 
EX ORDINE IURIDICO. 
Dr. J. W. Planck privatim 1) jus criminale quinis per hebd. scholia h. XI 
tradet; 2) exercitationes practicas, quales in judiciis privatis hodie in usu sunt, mode- 
rabitur ternis scholis h. XII.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.