2*
11
I
Universität! inclutae Yiennensi
quae cum inter primas fuerit
unde literarum lux renatarum Germanorum gentibus effulsit
mox humanitatis potissimum
cuius cis Alpes vates egregius et antesignanus Conradus Celtes fuit
cultum strenue instauraverit
per ssieculorum vicissitudines avitum vigorem minime deposuit
immo nostri ipsius aevi auspiciis quasi recreata
cum universae Germaniae orbisquc eruditi studia
praeclaro consortio fovet augetque
turn facem scientiae splendidissiinain vegeto gradu praefert nationibus austriacis
quarum inunortali fortitudine cum Borussorum armis victricibus consociata
nos Slesvico-Holsati
indignissimo peregrinorum iugo nuperrime liberati
et conununi patriae restituti
optima quaeque ac saluberrima vindicibus generosis
etiam atque etiam grato aniuio conprecamur
quoniam hoc anno
quo si ut spes fuerat nobismet ipsit redditi essemus
nostrae quoque univcrsitatis saecularia altera celebraturi eramus
quinque saeculorum prospere transactorum sollemnitatem indixit
earn ut ominibus faustis obeat
erectaque partarmn laudum faborurnque feliciter superatorum laeta recordatione
dei vero o. m. gratia usquequaque sustentata et sospitata
maiorum gloriam conservet'
novisque mentis per infinitam saeculorum seriem adcumulet
gratulabundi votis omnibus ex anitrii sententia optamus
votorumque quae ]>ro sororis salute nuncupamus
testes atque interpretes
C a r o 1 u m Bartels
medicinae et chirurgiae doctorem patholögiae et tberapiae prof. publ. ord. facultatis medicae h. t. decanum
et
Georgium Weyer
philosophiae doctorem mathematices et astronomiae prof. publ. ord. facultatis philosophicae h. t. decanum
legavimus
Universität! s Christi an a e Albertinae Kiloniensis
rector atque sen at us
dabamus Kiloniae mense lulio anni CIOIOCCCLXY.
CL. S.)