Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1865 (Band XII.)

SCHOLAE PROFESSORUM ORDINARIORUM 
EX OKDINE THEOLOGICO. 
Dr. G. Lüdemann publice binis p. h. horis seminarii homiletici studia et exer- 
citationes moderari perget singulis diebus Jovis hh. X — XII; privatim 1) quaternis 
p. h. diebus ethicen christianam docebit diebus Lunae, Martis, Jovis, Veneris h. IV; 
2) binis p. h. horis seminarii cateehetici studiis et exercitationibus praeerit singulis 
diebus Mercurii hh. X—XII. 
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro hujus artis peritissimo 
demandata est. 
Dr. N. Tho rns en, h. t. decanus, privatim 1) historiam ecelesiae christianae 
universalem per partem ejus alteram inde a morte Caroli Magni usque ad nostra 
tempora sexies per hebdomadem hora XII — I enarrabit; 2) theologiarn symbolicam 
comparativam quinquies per hebdomadem hora III—IV exponet. Publice praeterea. 
exercitationes dogmatico-theologicas diebus Saturni horis V—VII moderabitur. 
Dr. B. Weiss publice quae reeentissimo tempore de vita Jesu Christi dispu- 
taverunt viri doctissimi lectionibus exotericis enarrabit semel p. hebd. h. const.; 
privatim introduetionem historico-criticam in Novum Testamentum tradet quinquies 
per hebd. h. IX; evangelia Matthaei, Marci, Lucae interpretabitur quinquies per 
hebd. h. X. 
EX OKDINE IUKIDICO. 
Dr. J. W. Planck privatim 1) judiciorum privatorum ordinem quotidie h. XI 
et diebus Saturni hh. XI — 1; 2) judiciorum publicorum ordinem diebus Lunae et 
Jovis h. XII tradet. 
Dr. C. Neuner privatim doctrinam Pandectarum (excepto jure hereditario) 
senis p. h. diebus hh. X—XII explicabit. 
Dr. A. H aenel, h. t. dec., privatim historiam juris germanici tradet sexies 
hh. X—XI, historiam confoederationis germanicae narrabit hh. postea indicandis. 
1*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.