6
bus illae affectiones nasci possunt. In pleurae cavo et acuto et chronico seorbuto
copia quaedam sanguinea et serosa invenitur, qua pulmonum pars comprimitur, quum
in partibus non compressis sanguineum oedema insit. Quod chronico non item acuto
seorbuto tuberculosis oritur, non inirabitur qui chronici scorbuti processum respicit.
In hepate ruptorum vasorum capillarium signa inveniuntur; splen et acuto et chro
nico seorbuto augetur et putridus est. Sed quas cordis immutationes pathologicas
comprehenderunt, eas rectius ad alias affectiones ref eras. Neque enim in secto cada-
vere hominis chronico seorbuto absumpti quuin etiam nephritide parenchymatosa
eum vexatum fuisse apparet, quisquam cordis hypertrophiam inirabitur. Et acuto et
chronico seorbuto in pericardio, in cavo peritonaei, in articulorum capsulis, serosa et
sanguinea quaedam copia semper invenitur, quum scorbutica pericarditis et pleuritis
symptomatis nihil seorbuto proprium praebeant quo ab idiopathicis imflammationibus
horum organorum differunt. Neque in earn sententiam imus qua omnes complicationes
ut Periostitis et Pleuritis et Conjunctivitis quae interdum in hominibus seorbuto af-
fectis comprehenduntur, seorbuto ortae dicuntur, sed nobis videntur esse accidentes
complicationes, haud raro processu morboruin chronicorum observatae. Cerebri
anaemia et vasorum capillarium rhexis quae saepe in eorum cadaveribus qui morbo
seorbuto occubuerunt inventae sunt, et acuto et chronico, ruptis capillaribus vasis et
multo sanguine amisso natae sunt. Dermatis ecchymosibus et acuto et chronico scor-
buto inventis, scorbutica cruris ulcera efficiuntur: et acuto quidem seorbuto non
evanescunt, sed chronico turn maxirne quum qui seorbuto affecti sint jam anaemici
et kachectici f'acti sunt talia efficiuntur ulcera qualia alias in kachecticis hominibus
inveniuntur. Monemus autem ulcera scorbutica vasis capillaribus ruptis telaeque
cellulosae infiltratione sordido fundo et subrubro et marginibus lividis fungosisque
esse. Etiam tumores duri qui seorbuto chronico et in superioribus et infevioribus
comparent extremitatibus quum ruptis vasis turn universa kachexia orti sunt.
Differentialem diagnosim alii in sanguinis irnmutationibus, cujus analysibus
adliuc aut negativa aut dubia effecta sunt (Forget) alii affectionibus scorbuticis gingi
vae crurisque ulceribus, alii in sede petechiarum versari doeuerunt. Cejka monuit
chronico seorbuto ecchymoses in iis corporis partibus et primum et maxirne oriri,
quae aut ruptibilitati vasorum capillarium obnexiae essent aut ad quas mechanica
momenta multum valcrent. Unde apparet Henochi opinionem chronico seorbuto pri
mum semper petechiae in inferioribus extremitatibus, morbo maculoso Werlhofii in
superioribus extremitatibus provenire falsam esse.
Ergo pathologica anatomia et symptomata suadent ut scorbutum et morbuin
inaculosum Werlhofii gradu tantum inter se diversos esse statuamus.
Restat ut exponain quare ruptibilitas vasorum capillarium effecta sit. Nam
et alio morbo, Haemophiliam dico, ad vasorum capillarium ruptilitatem ut refugiamus
cogimur, ad ejus symptomata explicanda, in qua Otte (De Haemophilia 1865) docet