4
coagulabilitas sanguinis hominum scorbuto affectorum minime evanuit et quod coagu-
latio ac ne vix quidem fieri potest, materia fibrina duobus tertiis partibus imminuta,
non commendabat hanc doctrinam et recentioribus analysibus non modo non firma-
batur, sed etiam demonstrabatur materia fibrina fieri posse ut augeretur. Alii (Ma-
gendie, Becquerel, Rodier) quod in scorbutum vegetabilia Kali citrico et Kali acetieo
abundantia plurimum valerent, causam morbi vel in Natri abundantia (Garrod) vel in
Kali imminutione positum esse evincere studebant. Quod tarnen non supra hypo-
thesin promotum est. Jam quamquam sanguinis analysibus aut negativa aut dubia
elicuerunt, tarnen inter omnes convenit, scorbutum organica et chemica immutatione
sanguinis oriri.
Neque quum aetiologia morbi maculosi Werlhofii satis explanata est, ut non
admirandum sit, quod ad absurdissimas hypotheses viri docti refugerunt. Kreisig
enim in vena portarum morbum versari posuit; Batemann quum saepius sanguino-
lentas diarrhoeas observasset, ad tractum gastro - intestinalem retulit. Heusinger
(Caspar. Wochenschrift 1846) quod pluribus sectionibus factis cerebri anaemiam et
extravasata in cerebri substantia et inter meninges invenisset, cerebri affectionem
hunc morbum esse contendit. Quam opinionem Simeons (Heidelberg. Med. Annah
Bd. 13) ampliore dissertatione impugnavit, simul vasa capillaria relaxata esse statuens
tali sanguinis natura qua ad exosmosin inolinaret. At per relaxata vasa capillaria,
quamdin integra sunt, corpuscula sanguinis penetrare non possunt, quum, si quando
sanquis e suis canalibus excedit, id nunquam accidit, nisi rhexi vasorum capillarium
facta (Virchow). Nec non in sanguinis naturam plurimi inquisiverunt et coagulabili-
tatem sanguinis intermisisse totius negatum quam positum est. Becquerel et Heller
nobis persuadere studebant sanguinem se animadvertisse fibrino prorsus vacuum
fuisse. Contra F orget et Hepp analysibus invenisse sibi videbantur aut leviter aut
nihil fibrinam materiam esse mutatam. Kappeier (Diss. inaug. Zürich 63) scribit
specimine a se observato sanguinis colorem et coagulabilitatem normalem fuisse et
adhibito mikroskopio nec alba corpuscula aucta et rubrorum sanguinis corpusculorum
conditionem normalem fuisse apparuisse. Sanguinis coagulabilitatem non evanuisse
multi sunt auctores (Lond. med. Gaz. Vol. XIX. Schmidt’s Jahrbücher, Henoch) quam
quam nuperrime Reder (Virchow spec. Path, et Therap. Band 3) admonuit, parvam
esse sanguinis coagulabilitatem. Quibus satis apparet frustra viros doctos studuisse
per artem chemicam accuratiorem utriusque morbi naturae cognitionem sibi compa-
rare neque quidquam ad has analyses obstare, quin scorbutus et morbus maculosus
Werlhofii iidem dicuntur.
Utroque morbo haemorrhagiae capillares in diversissimis corporis partibus
oriuntur. Quae haemorrhagiae hoc tantum modo oriri possunt quod multis vasis capil-
laribus ruptis sanguinis effunditur, quum omnes haemorrhagiae capillares rhexi vaso
rum capillarium nascantur. Consentaneum igitur est proximam haemorrhagiae causam