De historia hujus morbi pauea dicenda videntur.
A fine praecedentis usque ad tricesimum fere annum nostri saeculi non nisi
singulae observationes de ulcere ventriculi perfbrante nobis occurrunt et quidern eae-
dem ad ejusmodi raras mortes spectant, quae peitoratione faetae erant. «Jam initio
quidem hujus saeculi ulcus ventriculi perforans a. M. Baillie in tabulis patbologicis
pictum et breviter descriptuin est. — Postquain autem medici insignibus libris, quos
Cruveilhier, Rokitansky, Dittrich, Virchow, Jaksch alii de pathologia et anatomia
composuerunt de causis anatomicis ulceris perforantis lacti sunt certiores, tum demum
hic Irequens morbus in libris de rebus chnicis compositis accurate ac dihgenter de-
scribebatur ejusque multiplicia et varia symtomata verius, accuratius, diligentius illu-
strabantur et explicabantur. Quae novissimis temporibus a Brinton et L. Müller de
hoc morbo fuse lateque scribebantur, ejusmodi sunt, ut studia medicorum non solum
movere sed etiam retinere possint.
Pathologia et Actiologia.
Quemadinodum ulcus ventriculi perforans nascatur, nondum ad liquidum ex-
ploratum est. Verisimile est, idem in singulis casibus a diversissimis causis effici.
Persaepe fortasse hoc ulcus ex erosionibus haemorrhagicis ant e membranae mucosae
necrosi oritur. Virchowius opinatur, hoc malum primurn in eo cerni, quod aegrotae
arteriae obstrunutur, ideoque heil, ut membicina mucosa eo loco, ubi arteriae ob*
structae in» vasa capillaria dividuntur, tenui valetudine utatur et acer liquor gastricus
locum aegrotum, qui vim acutarn sustinere non possit, liquet et solvat. Eodein fere
modo Brinton, alii de hac re judicant. Sed liuec scntcntia non nisi in paucis
casibus aliquoinodo verisimilis reddita est. Praeterea explorationes subtilissimae de
pathologia et aetiologia ulceris ventriculi perforantis brevi abhinc tempore faetae,
haec fere constant: si ventriculus in aliquo loco membrana mucosa denudata est,
saepius fit, ut vi liquoris gastrici ventriculus, ut ita dicam, se ipsum concoquat, ita
ut ulcus perforans efficiatur, quod quidem saepius exitum letalem habet. In plu-