\
15
cern ulceris ventriculi habere non possumus. quuin opinione Rokitansky jam cicatrice
exorta dyspepsiae similia symptomata relinquuntur, quae autor, quem jam commemo-
ravirnus, succi gastrici secretionem perversam esse dicit. Praeterea id prognosin pe-
jorem reddit, quod ulcus ad recidivum maxime propensum est. Perforatione facta, atque
foramine perforationis organo anteposito clauso ulcus quidem sanari potest, saepe autem
ulceratio progreditur, quum majores destructiones oriantur et postremo haemorrhagia
aut febri hectica vita aegroti finiatur. Organa, quae saepissime perforationis foramen
concludunt, et ulcerationem sequuntur, hepar., pancreas et rare lien sunt ; lien etiam
in casu de quo agimus, et in eo casu quem Zeviani descripsit, quem Dahlrup in libro
laudato commernorat. Hie a liene exulcerato ulcus occlusum fuit. Expertos etiam habe-
mus casus in quibus post ventriculi cum intestinis concretionem et praesertim cum colone
ti ansverso, perforatjone facta communicatio inter ventriculum et intestinum fiebat.
Sirnul cum causa morbi prognosis a qualitate symptomatum dependet. Si car-
dialgia vomitus continuus et vehementissimus, et quod maximo momento est catarrhus
gastricus adsunt prognosis multo pejor est, quam in iis casibus, quibus illa desunt.
Rokitansky dicit ulcus semper catarrho gastrico chronico et blennorrhoea oris conjunc-
tum esse. Etsi saepissime morbus cum dyspepsia inciplt, id quidem certissime con
stat, catarrhum gastricum non semper adesse : ibi quidem abesse viedetur, ubi aegrotus
quamvis per multos annos ulcere afhictus sit, tarnen validum corporis staturn et con-
spectum praebet, neque digestione laborat; quum nobis causa sit ibi ulcus suspicari,
ubi aegroti anaemici hunt et faciem cachecticam praebunt; et ubi digestione pertur-
bata victus totus laborat. Haemorrhagia vehementissima prognosin, quae antea optima
fuit perturbat, pessimamque reddit indicans, ulcerationem jam ad peritonaeum provec-
tarn esse et quum experto sciamus, haemorrhagiam semel exortam ad recidivum maxime
propensam esse. Quibus omnibus apparet, in instituenda prognosi in omnibus iis ca
sibus, ubi ulcus susspicari possumus, aut ubi diagnosis ambigua sit, diligentissime et
accuratissime agendum esse.