Full text: (Band XII.)

14 
Illis quidern autoribus, qui perforatione facta et post effluvium contentorum 
ventriculi in cavum abdominis exitum letalem necessarium esse, contendunt, assentire 
non possumus. Dahlrap 1. c. p. 153 dicit: „Perforatio omnium ventriculi tunicarum 
duplicem habet exitum, aut contentis ventriculi libera in cavitatem peritonaei paratur 
via aut connexus ventriculi et organi vicini obstat extravasation! Extravasatione au- 
tern facta, nulla restat spes vitae servandae.“ Nonnulli autores exempli causa Gerard, ae- 
grotos post rupturam semper inter haras viginti quatuor mori putant. Müller (1. c. p. 
134) „perforationem et extravasationem aut majorem aut minorem, plerumque Perito- 
nitidem sequi dicit, alio loco idem autor p. 142“ perforatione facta dicit, tum solum 
aegroti salutem exspectari posse, si inflammatione quadain orta; contenta ventriculi 
incavum abdominis effluxa, clausa et retenta sint. Dr. Jaksch, quoque in libro quem 
supra commemoravimus (p. 11), mortem plerumque dicit, viginti quatuor usque qua- 
draginta octo horas post perforationem factum, peritonitide effici. Non omnes per- 
forationes letales sunt, earum quoque, in quibus contenta ventriculi in cavum abdomi 
nis effluxa sunt, exitum felicem vidimus. Prognosis melior fieri, nec saepe peritoni 
tide universali obstrui videtur, si ilia aut pars eorum quibus ventriculus impletus est, 
foramine perforationis in sacrum Winslowii evasit. Quo loco inflammatio oritur, pus 
demittitur fit abscessus et pure incisionibus amoto aegrotus sanari potest. Quod noso- 
comio academico nostro hisce annis plurime observaturn est, ubi dubitari non potest, 
quin diagnosis recta statuta sit. Therapia, quae in his casibus felicibus instituta est 
haec : quam maxima quie aegrotus uti debebat, omnium ciborum abstinentia glacies 
in abdomine posito, et opium ei ordinata sunt, hoc quidetn et ad mitigandos dolores 
et ad motuin peristalticum minuenduin. Malo semper omine haemorrhagiae sunt, nam 
etiainsi non tarn vehementer sunt, ut mortem statim afferant, aegrotos tarnen debili- 
tant marasmoque necant, atque infelicem inorbi exitum accelerant. Peritonitides, quae 
occurrere possunt lethales, antequam rumpitur ventriculus monstrant observationes quas 
enarravit Dahlrup (1. c, p. 153). Quin ulcera sanari possint, quis negabit ? Si com- 
plicationes adsunt, aut adveniunt, ut exemplo utar pneumonia, pleuritis, et inprirnis tuber 
culosis, prognosis bona, infausta redditur. Ostendit Jaksch sectionibus stastice col- 
lectis in casibus centum octoginta octo erosionum et cicatrieum ventriculi, centum et 
duos in quibus ulcus ventriculi cum pulmonum affectionibus conjunctum erat. Et qui- 
dem triginta tres tuberculosi exquisita, viginti sex tuberculosi inveterata et quadra- 
ginta tres pneumonia affecti erant. Quam ob rein putat morbos ventriculi connexos 
esse cum pulmonum; tarnen adhuc non contigit, ut, quibus rebus hi morbi conjunct! 
sint, cognoscatur. Plerumque prognosis eo melior fit, quo prius ulcus cognoscatur 
et apta medic-amenta ad sanandutn ulcus capiantur. Quurn scientia nostra symptoma- 
turn primorurn, quae in oriendo ulcere vel brevi postea naseuntur, incerta et dubia 
sunt, raro apte tractabitur morbus, praesertim, quum, ut vidimus saepe sine symptoma- 
tibus, quae ventriculi morbum adesse, significant. Cicatrieum formationem exitum feii-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.