nisi accuratissima omnium ae singuloruin symptomatum contemplatione et justa eorum
aestimatione de vera morbi natura certiores facti sumus, diagnosis certa statui non
potest. Quorum morborum signa si enumerare veilem verendum esset, ne fines libello
meo positos excederem. Brevi morbos, quorum in diagnosi ulceris chronici perforan-
tis rationem habere debemus dinumerare volumus. Sunt imprimis carcinoma, cardialgia
nervosa ventriculi et Tuberculosis pulmonum.
Mori possunt aegroti aut peritonitide antequam rumpitur ventriculus aut perfo-
ratione aut tabe. Perforatio exitus non tam rarus ulceris chronici est. Brinton, qui
hunc morbum accuratissime inquisivit enarrat, ducentorum quinquaginta septem, quae
in cadaveribus invenit ulcera, sexaginta novern ventriculum perforasse. Propter ea
dicere possumus verisimile esse quatuor ulcerum unum ventriculum perforare. Si huic
ulcerum numero eundem cicatricum addimus, septem vel octo ulcerum unum perforare
dicere possumus. Inter ducentos quatuor centum, sexaginta mulieres et septuaginta
viri erant, ergo mulierum duplex fere numerus est. Ulcus ventriculi mulierum annis
sedecem, a decimo quarto usque ad tricesimum maximum ad perforationein propensi-
tatem habet, trium perforationum duo apud mulieres a decimo quarto usque ad vice-
semum annum eveniunt; dum in aetate magis provecta ulcus apertum saepius accidit
perforatio rarius 5 apud viros contrarium fieri videtur (cf. Hüller lie. p. 33). Qua re
elucet teneram aetatem propensiorem esse ad perforationein, aetatem magis provectam
magis ad ulcus apertum. Praesertim ilia ulcera ad perforationein propensa sunt, quae
in anteriore ventriculi latere posita sunt. Inter centum ulcera in anteriore ventriculi
latere sita octoginta quinque perforaverunt. (Brinton.) Perforatio ipsa post cicatricis
formationem evenire potest, qui quidein eventus a Cruveilhier „perforatio secundaria“
nominatus est. Perforationem factam et ventriculi contentorum effluvium in cavum ab
dominis plerumque peritonitis sequitur. Cavum abdominis tympaniticum saepe fluido
putrido impletum praeterea peritonitidis peractae vestigia.
Postremo brevi prognoseos ventriculi et perforati inprimis mentionem facere
mihi liceat. Quod Cruveilhier dicit: ,,Un diagnostic differentiel rigoureux de l’ulcere
simple de l'estomac serait plus important pour le prognostic que pour la therapeutic“,
equidem probare non possum, quia, ut bene cognoscere initium est curandi, illo cele-
berrimi autoris sententia et turn nihil valet, si ad ultimum stadium morbi, si ad rup-
turam ventriculi referatur. Prognosin pejorem fieri perforatione facta satis constat.
Sanationem nulla cura adhibita sponte perfici posse observationes, quae cicatrices mon-
straverunt in aegrotis, qui nunquam de affectione ventriculi questi erant, probare vi-
dentur. Licet ulcus jam sanatuin sit haud ideo omni periculo liberum esse aegrotum
monet Rokitansky, qui magnam ad recidivain propensitatem observasse sibi videtur;
putat etiam aegrotum sanato ulcere per logum tempus laborare posse variis molestiis
dyspepticis, quae turn maxime occurrunt, quum deformitates ventriculi cicatricibus pro-
vocatae sint.