11
Qua re diagnosis anatomica fibromatis mucosi facta est.
Relit[ua pars tumoris, quae, parte majore e linea alba, cum qua conjuncta erat,
desecta, separabatur, fragmentum e magnitudine volae manus aponeurosis mm. abdora.
obliq. et transv. communis continebat. Frustis ex hac parte ad perpendiculum ex-
cisis tumorem e luxuria elementorum telae cellulosae aponeurosis ortuin esse certo
cognosci poterat.
Postremo has res, quae etiain in hoc exiguo numero propter rarain sedem
fibromatum fortasse alicujus momenti sunt, complecti liceat,
lu I et 111 casu fibroma e linea alba, in III casu e fascia transversa ortuin erat.
Eo quod haec fibromata feminas affecerunt et in graviditate, qua tegumina
abdominis mognopere extenduntur, orta esse videntur, sententia Virchowi fibromata
irritatione effici probatur.
Auctus fibromatis uiucosi pro incremento fibromatum cominuniuin durorum
erat celerrimus.
In I casu fibroma, instar clepsydrae, et intrinsecus et extrinsecus creverat.
ln II casu, in quo reliquiae parvulae fibromatis in vulnere restabant, fibroma
non recidivum factum esse videtur, quod, si id recidisset, patientem in nosocomium
rediisse verisimile esset.
In operationibus fibromatum cavum peritonei, in I casu ad magnain partem,
in aliis casibus ad exiguam partem, patefactum est. In II et III casu eo, quod aper-
tura peritonei extemplo conjungebatur et a excisione parvularum reliquiarum abstine-
batur, peritonitis totalis prohibita esse videtur.