Full text: (Band XII.)

9 
incerta relinquebatur, quum propter statum aegrurn patientis alvuin digitis fortius pre- 
mere non lieeret. Patiens vulnere post paucas hebdomades sanato e nosocomio 
decessit. 
III. Catharina Mohr, Freibergensis, sanis parentibus annos 29 nata, nupta, in 
juventute prosperitate valetudinis se semper usam fuisse dixit. 
Prirnum autumno anni 1863 nodum e magnitudine pisi, ad partern dextram 
atque inferiorem umbilici situin, a se animadversum esse. Quem quidem, mobilem 
sub cute neque dolorem moventem, lento succrevisse et aestate anni 1864 magnitu- 
dinem pugni aequasse. Quo tempore patientem. gravissimo puerperio, per duos dies 
durante, perfunctam, aliquo morbo, qui peritonitis fuisse videtur, affectam esse. Quo 
ex morbo quum laborasset 3 menses, se lento convaluisse. Adversus sensum quendarn 
trahendi atque intendendi incommodum, quem ex tumore interea rnagis aucto cepisset, 
ab medico farniliari sibi fasciam praeceptam esse. Quae quum molestias tumore inotas 
non levasset, se, ut tumore liberaretur, Kiliarn profectam esse. 
Patiens 20 die in. Jan. 1865 in nosoeomium Kiliense recepta est. In media 
fere abdominis linea tumor, ab umbilico usque ad symphysim oss. pub. porrectus, 
cujus magnitudo caput infantis aliquanlulo superabat cujusque forma erat ovalis, con- 
spiciebatur. Cutis tumorem tegens, per quam crassae venae pellucebant, et subruber 
et magnopere extenta erat et facile de tumore detrain poterat. Tumor, praeter infe- 
riorenT sinistram partem minorem, quae, incisura extra conspicua ab altera parte 
sejuncta, manifeste fluctuabat, durus atque solidus tactu sentiebatur. Isque supra 
lineam albam ita situs erat, ut major ejus pars spectaret ad dextram, minor ad 
sinistram. Infra tumor digitis plane cireumiri poterat, quod supra, propter basim latam 
tumoris, perfici non poterat. Circuitus tumoris verticalis ab fine superiore usque ad 
inferiorem erat 25£ Ctrn., circuitus horizontalis 23 Ctm., circumscriptio circa basim 
facta 50 Ctm.; Cf. imaginem delineatam. 
In diao-nosi facienda, exceptis aliis neoplasmatis, quae cum hoc tumore rnutari 
non facile poterant, fibromatis et sarcomatis vel cystosarcomatis, quorum tumorum 
affinitate inter se conjunctorum stricta divisio majoris momenti in anatomia patho- 
loo-ica. quam in chirurgia, quoad indicationes operationis, esse, solet, ratio habebatur. 
Characterem tumoris plane esse fibrosum hae res negabant: indicium patientis licet 
dubium tumorem ex nodo sub cute inobili ortum esse; quod si recte animadversum 
fuerat fibroma postea cum tela substrata tantopere coaluisse baud verisimile erat. 
Praeterea ex incremento tumoris cclerrimo, rnagis sarcomatis quam fibromatis proprio, 
atque ex consistentia ejus diversis locis inaequabili tumorem esse sarcoma vel potius 
cystosarcoma, cum aponeurosi conjunctum, conjicere licebat. 
Quod tumor celerrime creverat et facile fieri poterat, ut, sive intrinsecus, sive 
extrinsecus sua sponte rumperetur, exstirpatio ejus utique iudicata existimabatur. 
Quae quidem die 23 in. Jan. 1865 ab professpre Esmarch hoc modo facta est: 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.