Full text: (Band XII.)

8 
in rnortuo 
Circumferentia lateris dextr. 46,0. 
Circumferentia lateris sinistr. 33,0. 
Tum simili modo formis cavi thoracis delineatis musculos examinare incepi, 
praesertim musculorum respirationi propositorum rationem habens, quos propter immo- 
bilitatem fere completam thoracis sinistri insigne mutatos esse verisimile erat. 
Musculus pectoralis major dexter robustus est, fibris latis et situ justo. 
Sinistri pars clavicularis aeque crassa ac dextra est; pars sternalis autem a surnrno 
ad imum derninuitur; librae palliores tenuioresque hunt et passim pingui interruptae 
sunt. Descendit quidem ad cartilaginem costae sextae, sed fibrillis tenuissimis, quae 
vix cognosci possunt. Circum fistulas, ubi cutis tela fibrosa persolida partibus suc- 
cumbentibus adhaeret, musculi omnino deficiunt. 
Musculus pectoralis minor in latere dextro justo modo a costis secunda ad 
quintam oritur, in latere sinistro augustior est, non trigoni, sed taeniae latae formann 
praebeus. Oritur ab interstitio intercostali prirno et secundo et a costis secunda et 
tertia; fibrillae tenues usque ad costarn quintam descendent.es cognosci possunt. 
Musculus serratus anticus major dexter normalis est, et sinistro longior. Cujus quum 
fasciculi superiores 5, inferiores 15 Centim. longi sunt, dextri 6, et 17 Centimetr. 
longitudinem habent. Tarnen musculus sinister robustus et crassus est, et pondere 
paullo majore. Musculi sternocleidomastoidei inter se pares sunt. Idem de scalenis 
dicendum. Musculus cucullaris dexter sinistro circiter Centim. 2 longior est. Uter- 
que robustus, aeque ac rhomboidei, quorum dextri fibrae horizontales fere et 
rnulto longiores, sinistri descendentes. Musculus serratus posticus superior dexter 
longior est sinistro. Uterque minimus est. Insigne inter se differunt musculi serrati 
postici inferiores, quorum dexter perrobustus dentationibus quatuor ad costas inferio 
res quatuor affixus est, sinister tenuis debilisque costarn nonam et decimam solarn 
attingit, neque latior est 8 Centimetr, neque longior 10, quum dexter latitudinem 
Centim. 12 et longitudinem 18 habet. 
Pondus musculorum, quos enumeravi, drachmis expressum, hoc erat: 
Pectoralis major dext. 
Pectoralis minor dext. 
Serratus antic, maj. dext. 
Cucullaris dext. 
Rhomboideus dext. 
Serratus postic. infer, dext. 
68 sinist 45 
H „ 7 
39 „ 40 
46 „ 37 
m „ 19 
24 „ 11. 
De musculis longitudinalibus dorsi non habeo, quid dicain. Musculi levatores 
costarum dextri robusti erant; sinistri minores, sed validi. Musculi intercostalis dextri 
usti, sinistri superiores tres in telarn fibrosam commutati sunt, medii cum spatiis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.