5
religiose et secundum veritatem p.erscribendis rem dubiam illustrent. Detur igitur
rnihi quoque venia, ut breviter referam ea quae hoc respectu studiosissime observavi
et praemittam casum fracturae patellae, quern singulis mornentis diligentissirne notatis
de eollems unus summa veneratione dignus coram me commemoravit.
Mense priino anni cujuspiarn prioris Eggers, hubarius, annos LXXII natus, de
vehiculo descensurus genu in modiolum rotae incidit patellamque fregit. Mcdicus
statim arcessitus aegrotum sellae insidentem genu dextro paululurn inclinato doloribus
fere carentein, aliquantum febriculosum invenit. Laesio partium exteriorum non aderat
ipsum autem genu valde tuinuit, patella in transversum erat fracta et praebebat inter
vallum fragmentorum latitudine digitorum duoruin; musculus quadriceps contrectari
potuit durus et contractus. Viro in lecto collocato, trunco femoreque leniter nisis in
altuin, toti extremitati inferiori saccus palea impletus suppositus est, ut stria pondere
facta membrum tuto commodeque quiesceret; praeterea ut fomenta frigida applicaren-
tur praescriptum est. Diebus duobus praetermissis fragmenta patellae valde jam
se appropinquarant usque ad distantiam digiti circiter dimidii, nullo tarnen vinculo
adhibito; dolores evanuerant, tumor et artuum et musculi quadricipitis decreverat, genu
refrigerare pergitur, quod aegroto jucundum est. Die sexto status aegroti omnino
erat optimus qualis hominis sani, lingua non obducta, appetitus cibi bonus, febri care-
bat, fragmenta id quod caput usque ad distantiam latitudinis calami straminei se ap
propinquarant. Die quarto decimo omnia in eadem conditione, die vicesimo deinum
vincula glutinando parata applicata sunt, quae ita articulationi praebito rnunimento im-
pedirent, ne sanatio turbaretur. Quae vincula postquam per hebdomades sex jacuerunt,
turn ablata sunt et aegrotus statim surgere spatiarique conari jussus est. Distantia
frao-rnentorum adhuc sicut prius aequavit latitudinem calami straminei, callus durissi-
mus et osseus esse videbatur, mobilitas articulationis primo minima in dies augebatur,
ita ut senex jam post mensem dimidium aut potius post spatium hebdornadurn un-
decirn fulcris rejectis baculo innisus facile nec ullo negotio ambulare posset. Mihi
ipsi postea persuasurn est, hominem excellenter circurnire neque rigorem esse relictum
nisi minimum. Huic eventui prospero confidens constitui, prirna oblata occasione ipse
probare, nurn revera omnia vincula tantopere superflua sint; neque spes me fefellit.
Hieme praeterita, tempore quo glaeies fiebat laevis, arcessitus sum ad Pünjer, rusti-
cum, annos LXVII natum, qui in soleis ligneis arnbulans procubuerat genu lapidi in-
cidens. Inveni virum in lecto cubantem, magnis doloribus laborantem, genu dextrum
/in situ inclinato et valde tumens. In contrectando statim fracturam patellae trans-
versam cognovi: vir facultatem non habuit crus extendendi, sentiri poterant et mur-
girres ossis fracti quamvis baud cl arc et patefaetio articulationis genus,. musculus qua
driceps prominebat, ipsa distantia fragmentorum major erat digitis duobus. Praeserip-
tum est: positura similis homini sedenti, extensio extremitatis laesae in sacco palea
impleto, ita ut calx altior quiesceret, fomenta frigida. Die secundo postea fragmenta