Full text: (Band XII.)

*** 
Quam tuto et facile indicatum est id quod in tractandis fracturis omnibus medicum 
in oculis habere oportet, tarn difficile saepe inveniri possunt ipsi modi tractandi, 
quibus optime proposita assequamur. Inter omnes fracturas haec sententia praecipue 
adhibenda est ad eas patellae et quidem transversas, quoniam ab omni tempore et a 
medicis doctissimis clarissimisque consilium primarium therapiae, ut fragmenta ossis 
quam arctissime et se contingant et in contactu habeantur, nunquam fere attactum 
est nisi mancum. Rationem autem modumque tractandarum fracturarum patellae 
transversarum ab antiquis esse vocatum in controversiam, rnaxime apparet ex innu- 
meris illis machinis vincturisque, quibus usi medici quisque suo methodo et quidem 
optime spatium inter fragmenta patellae factum se explere et ita laesionem sanare 
posse putaverunt. Quam in rem si diligentius nos committere vellemus, tempus sane 
nobis deesset; id modo memoramus, jam antiquos vincturas, emplastra, ferulas ad 
retentionem fragmentorum necessaria habuisse, quae imperfecta remedia praecipue ab 
aetate Paree machinae artifieiosissimae secutae sunt*) quorumque numerum hoc ipso 
tempore retinacula ferrea, quae Malgaigne invenit, instrumenta sine dubio omnium 
utilissima minimeque periculosa, expleverunt. Si autem auctorum qui machinis vinctu 
risque usi sunt et nunc utuntur, plurimi concedunt, (Roser, Vidal-Bardeleben, Middel- 
dorpf, Cooper) hunc modum tractandi et multa incommoda secum habere, et licet 
therapia esset diligentissima, raro ad finem exoptatum duxisse, ita ut, quum dirupto 
quoque integumento fibroso patellae intervallum fragmentorum majus esset, fere nun 
quam callus redditus esset osseus; — si porro alii (Baudens, Seutin, Middeldprpf, 
Uytterhoeven**) de retinaculis etiam a Malgaigne inventis dubitarunt, alii (Dieffen- 
bach, Svitzer***) denique operationem periculosam, tenotomiam ligamenti patellae 
») Encyclop. Wörterbuch d. Med. 1835. 
q Canstatt. Jahrber. 1853 T. IV. Pg. 63. 
-> Schmidts Jahrbchr. 1743 T 38 Pg, 85. Caspers Wochenschr. 1843 No. 30—31.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.