Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1865 (Band XII.)

siliiis, postquam merx mercatorie accepta sit, de ejus vitiis queri non amplius emtori 
licere, id contineri, ut antea ad aedilicium edictum recte recurrere possit emtor, me 
moria tenere debemus in omnibus paene causis, quae ad judicii commercialis Hain- 
burgensis cognitionem perveniunt, de genere emtiones eontractas esse, quibus in em- 
tionibus ante mercis traditionem vel approbationem propter ejus vitia aedilicium quidem 
ne communi quidem jure competere (§ 10).quominus autern eam accipere recuset et 
justam mercern sibi tradi petat, nec jure Hamburgensi quidquam impedimento esse. 
De rerum mobilium emtionibus venditionibusque quum Statutis Hamburgensibus 
praeter hunc art. 17 nihil contineatur, quod discrepet a jure communi 1 6 ) nihil obstare 
videtur, quominus quae de jure communi probavimus, ornnia ea, excepto tanturn aedi- 
licio edicto, etiam jure Hamburgensi emtoribus competant, Quod tarnen unarn habet 
exceptionem. Jure enim communi, quamvis traditio mercis et approbatio jam secuta 
sit, emti actionem internum competere probavimus in eum venditorem, qui, quum de 
genere contracta sit emtio, in specie eligenda negligenter versatus sit (cf. § 14) jure 
tarnen Hamburgensi non idem emtoribus concedendum erit. Art. enim 17 eit. post 
perfectam emtionem non aediliciae tantum sed omnes, quae ob vitia mercis competere 
possint, exceptiones emtori denegatae sunt, nec ulla ratio esse videtur hunc articulum 
arctius interpretandi, quum id quod legislatores hoc art. voluerunt (mercaturae secu- 
ritati prospicere) aeque pericliteretur, si hoc nomine ex emto atque si ex aedilicio 
edicto agere emtori concederetur. 
Amplius autein jus Hamburgense a jure communi in hac materia discrepare 
non puto. Narn facultatem propter laesionem enormem a contractu recedendi, quae 
art. 19 Stat. II, 8 et venditori et emtori praebetur, mercis acceptatione finiri, quamvis 
a judicio commerciali Hamburgensi 
24. Sept. 1842 i. S. Haar, Ahrens Nachfolger c. de Voss, Hamb. Samml. I 
S. 337 
probaturn sit, jam ideo non accipiendum puto, quia si quod hoc art. 19 statuerunt 
legislatores, id ex ejusdem tituli art. 17 modificari voluissent, certe non ita generaliter 
locuti essent, Assentiendum igitur erit et superiori et sumino judicio, quae die XIII 
m. Ian. MDCCCXLIII et die XXV m. Nov. MDCCCXLIV in eadern causa, etiam post 
quam merx accepta sit, propter laesionem enormem rescindi posse judicaverunt 
cf. Hamb. Samml. I S. 338. 342. 
Quae sententia postea et ab ipso judicio commerciali in causa Wölber et Al 
brecht c. Grapp 
cf. Hamb. Ger. Z. 1863 Nr. 37 
18 ) Quod enim bona fide emtoris melior condicio est secundum jus Hamburgense quam 
commune, hoc de dominio transf'erendo, non de emtione contrahenda singulariter constitutum est.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.