sit, ei tiadatui petendi facultatem peremtam esse dubitari non potest. An tarnen
propterea ea probanda sit, quam Treitschke.
Richter’s Jahrbücher 1843, S. 711
proposuit, opinio — argumento forsitan 1. 72 pr. d. C. E.
An idem dici possit aucto postea vel deminuto pretio, non immerito quae-
situm est, quoniam emtionis substantia consistit ex pretio. Paulus notat:
si omnibus integiis manentibus de augendo vel deminuendo pretio rursus
convenit, recessum a priore contractu et nova emtio intercessisse videtur.
magnain jam admittit dubitationem, hoc certe a priore emtione recessum esse tunc
dernum probari potest, si adhuc omnia integra sunt; contra si jam propter moram
venditons vel ulla alia ex causa aliquod incrementum emtio acceperat, cur et huic
emtorem renunciasse putemus, nihil est, quo movearnur.
§ 5-
Non tarnen sine ulla exceptione est regula ilia, traditione perfici emtionem.
Nam si expressim hoc inter partes convenit, ut nihil omnino traditio emtori noceat,
turn si vitiosa est merx quae tradita est, neque emtor prohibebitur, quominus defen-
sione utatur, non esse impletum contractum, neque ipsa emtio perfecta intelligi potest,
nisi ab eo momento, quo forte aliquo modo in hanc speciem quamvis vitiosam emtor
consenserit. Idemque obtinebit, si haec partium voluntas verbis quidem expressa non
est, aliunde tamen colligi potest, veluti si jam in ipso contrahendo venditor certior
factus est, esse emtoris voluntatein mercem statim a nave in navem transferri (von
Bord zu Bord überladen) ut in aliud emporium vehatur. cf.
0. A. G. der v. fr. St. D. 15. Februar 1859 i. S. Johannes Eduard Grosse
c. Friedrich Otten. Brem. Samml. IV. p. 254.
Ex alia quoque parte interdum emtio perfecta intelligi debet, quamvis nondum
traditio sit subsecuta. Quod tunc contingere apparet, si jam ante traditionem factam
in certam aliquam speciem aintor et venditor consenserint, veluti si ipse emtor ex
pluribus ejusdem generis rebus tot, quot emtae sunt, sibi elegerit, cf.
Brinckmann, H. R. § 74, pag. 299.
Sed et si rebus a venditore ei propositis signum suum imposuerit, idem
dicendum erit. Hoc enim quum idcirco fieri soleat, ut quominus merx submutetur,
prohibeatur, — cf. 1. 1, § 2 de periculo (18,6)
ne submutetur signari solere —
venditor certe non amplius habet aliam mercem substituendi facultatem, igitur et
emtor signum imponendo in hanc speciem consensisse putandus est; non enim cre-
dendum est in bonae fidei negotio hoc actum esse, ut commodum quidem rei emtor
solus sentiat, totum autcni periculum ad venditorem pertineat. Quodsi signi imposi-
tione in hanc speciem emtor consensisse videtur, eadem ratione qua in traditione et