>
1*
Controversiae illae, quae saepissime nascuntur inter emtorem et venditorem propter
rnercis vitia et qualitates, quibus principiis dirimendae sint ex jure commercii tarn
communi quam Hamburgensi, de hac re nunc tractare mihi propositum est. Quam
quaestionem inter celeberrimos Ictos rnaxime dubitatam, non propter ejus difficultatem
sed ideirco tantum, quia maxiini est in vita quotidiana momenti, me adiisse viris
Doctissimis persuasum esse spero.
Jus commune quod attinet prirnum nobis spectandum erit jus Romanum.
Cujus de vitiis praestandis priricipia et praesertim edictum aedilicium non solum in
jus nostrum commune recepta, sed etiam in iis emtionibus quae inter mercatores con-
trahantur esse adhibenda, hoc, quam vis jam apud Heise et Cropp
Juristische Abhandlungen Bd. I. Nr. 11. pag. 164.
frequens ilia mercatorum opinio relata est, qui redhibere quidem mercem vitiosam
licere, de pretio autern hoc nomine deductionem nullam cornpetere putant, nihilominus
inter omnes Jurisconsultos hodie constare videtur.
Cf. Treitschke, Kaufcontract §. 92 tflde.
Thöl, Handelsrecht §. 83.
Brinckmann, Handelsrecht §. 74.
Quae priricipia quamvis non tarn obscura esse yideantur, nihilominus, ut jarn
de jure, quod inter mercatores propter rnercis vitia competat certae cujusdarn rei
erntori, minime omnes consentiunt, ita non parvarn habet difficultatem, quid in eo,
qui trequentissimus est in magna mercatura, casu sit probandum, si non de certa
specie, sed de genere tantum (h. e. de certa quantitate et qualitate earurn rerurn quae
nurnero pondere mensurave continentur) erntio contracta sit. Narn in hoc casu non
solum quo momento aediliciae nascantur actiones controversia est, sed etiam, utrurn
ornnino locus sit in hujusmodi emtionibus aedilicio edicto, hoc ipsurn non indubitaturn
est. Quibus de quaestionibus priusquam nostrum opinionem proferre possumus, de
hac quaestione, qualis sit earurn erntionum, quae de genere contrahuntur, natura paucis
necesse nobis erit dicere.