Full text: (Band VIII.)

14 
magistros in virtutis notione constituenda consentientes reperimus, quae apud utrumque 
in rationali et irrationali separando versatur. Tn partitione quidem virtutis discedunt, 
verumtamen discrepantia non inest in nova ilia a Schleiermaehero introductä virtute, 
quam vocat amorein (namque eum definit vim ubique jus gign entern, et justitiam, 
quae jus tantum jure quodam praesumto proferat, singulare signum amoris censet), 
sed modo in partitionis methodo sita est. Scilicet Schleiermacheriana digna est, 
quae plane organica dicatur, dum apud Platonem non est perspicuum quomodo 
unitas multiplicitas ac rursus multiplicitas unitas fieri queat. Eatenus ergo, ut id 
amplius persequamur, Schleiermacherus Platonem secutus est, ut rationale et irrationale 
in homine separaret, sed bene eavit, ne irrationale etiarn divideret et hic quoque de 
nobiliori quodam et ignobiliori loqueretur, ambo ita proponens, ut eorurn naturae 
repugnantia dicantur, nempe ambo natura esse animosa et cupida (SvfxosiSri Kot) hu- 
Bv/jiYfriKci), sed natura etiam sese imperio subjicere. Schleiermacherus virtutem melius 
dividit, dicens, earn statum sive habitum partis rationalis et irrationalis esse, in qua 
illa dominetur. Descriptio hoc modo quasi in aliam viam traducitur, nam quum 
apud Platonem dispicere non possumus, quomodo subjectio in animosi et cupidi 
naturam perveniat, apud Schleiermacherum in eo ipso positam cernimus virtutem, 
ut rationale imperet, quod idem in disputatione de virtute praesumitur: „Nur das 
jenige Zusammensein beider“, inquit, „ist die Tugend, worin das Höhere gebietet 
und das Niedere gehorcht, das Umgekehrte aber ist das Gegentheil“. Quamquam 
apud Platonem quarta virtus, justitia, quam virtutem generalem cognovimus, illius 
praesumtionis vicaria esR tarnen earn non ita in rem suarn convertit, ut hinc, sicut 
apud Schleiermaeherum, partitio virtutis organica consequi possit. Qua ratione autem 
hancce partitionem repererit Schleiermacherus', antea dictum est. Platoni igitur 
praeponendus est Schleiermacherus, quod hic virtutis notionem usque ad origines 
primarias persecutus et sic simul principium partitionis adeptus est; praeterea autem 
eo praestat, quod cum notione functionis moralis scite notionem vitae singulorum 
hominum omnino copulat; porro quod non in inodum Platonis ad tres animi partes 
se convertit, ut ex uniuscujusque praevalentia virtutem quandam sibi pararet, sed 
quod omnino vitalitatem definit, neque soli animo adhaerescit. 
Tali modo firmum quoddam exstruitur system a organicum, quale Plato jam 
sibi exstruere videbatur, sed quatuor ab ipso propositis virtutibus praecipuis omnes 
boni fines emetiri non potuit. „Auf dieser Voraussetzung, ait Schleiermacherus, 
beruht die Richtigkeit des ganzen Verfahrens, denn nur wenn sie richtig ist, kann 
man, wenn drei Tugenden erklärt sind, sagen, das noch Uebrige ist die Gerechtigkeit. 
Gerechtfertigt kann Plato hierüber nur werden, wenn das aufgeführte Gebäude sich 
in sich selbst hält, und das ganze Verfahren, wodurch die Tugenden gewonnen 
werden, durch Anschaulichkeit die Ueberzeugung des Lesers so in Anspruch nimmt, 
dass er weiter nichts vermisst.“
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.