Full text: (Band VIII.)

1 * 
\ 
o variotomiae in omnibus terris historiam perscrutanti prirnum id occurrere debet, 
quantopere terrae firmae medicorum sententiae anglicorum et americanorum sententiis 
repugnent usque ad reeentissiinum tempus. 
Quum post annum MDCCCLVI in academia medica Parisiensi 1 ) admodum 
egregii chirurgi Malgaigno, Cruveillhier etc. ovariotomiam detestabilem operationem 
dieant esse, quae etiamsi prospere cedat, tarnen sit illicita; quum in Germania fn- 
geniosissimus ille et peritissimus vir Dieflenbach 2 ) operationem earn esse affirmet, 
quae nee medico sit laudi nec aegrotae afferat salutem, ad quam quidem operationem 
imperita sane juventus impellatur, quae re vera ab homine perito prudenter evitetur; 
quum egregius ille vir Scanzoni 3 ) in recentissima gynaecologiae editione audacissi- 
raum chirurgicae artis facinus earn nominet, quae etiam in conditionibus optimis satis 
firme prospere cessura praedici nequeat; quare factum est quod in nonnullis Ger- 
maniae partibus tantopere timetur, ut exempli gratia apud Rhenanos 4 ) nondum sit 
facta; sed in Anglia et America jamdudum saepissime est facta ovariotomia, ut ne 
ullus quidem annus praetereat in quo multae perfectae esse ovariotomiae audiantur. 
Et Dr. Althaeus 5 ) quidem affirmat Dr. Clay Manchestrensem hanc operationem nonagies 
quater fecisse, in his vicies novies tantum infelici eventu et Dr. Spencer Wells earn 
vicies quater fecisse, in his sexiesdecies prospero eventu, quibus eventibus ii qui in 
Germania successerunt comparari nullo modo possunt. In judicandis hisee eventibus, 
quantum ad publicam cognitionem pervenit, Dr. Simon 6 ) auctorem habemus, qui LXI 
hujuscemodi casus in Germania partim tentatos partim perfectos esse scripsit, quae 
enarratio tarn est accurata et tarn diligenter distincta ut ceteris omnibus longe 
1 j Bulletin de l’acadchnie 1856—57 p. 25. ff. 
2 ) Operative Chirurgie Bd. 2 p. 802. 
3 ) Lehrbuch der Krankheiten der weiblichen Sexualorgune. 2e AuH. p. 417 ff. 
4 J Dr. Jul. Althaeus, Resultate der Ovariotomie in England p. 1. 
6 ) Ibidem p. 1. 
*) Scanzoni’s Beiträge. Bd. 3.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.