Dissertation^ thema ex ea Medicinae disciplina sumptum est, ex qua, quantum sciam,
nostris temporibus rarius sumi solent ejusrnodi themata. Pro virili igitur parte huius
arbitrii nostri rationes reddere liceat.
Sunt fere hae:
Pueritiae atque ineuntis adolescentiae labores et munera non solum inagnam
habebant vim ad prioris et posterioris temporis studia academica, sed etiam multurn
valebant in animo excolendo et in animi voluntatibus contentionibusque regendis. In
prima jam pueritia, minuente maris Germanici aestu, quotrdie paene ejusdem litora
quaerebam; longis ocreis aquam non transmittentibus munitus in fossas insulae Hooge
invadebam, earum incolas capturus. Quilibet inare aeremque ineolunt me puerulum
pertimescere videbantur! Quod quidem gaudio erat sumnio! Animalia maxirne variis
modis capta occidebantur fere omnia; occisa vero secabantur, j)uerorum oculis dili-
gentissime spectabantur. Detractis complurium avium pellibus etfereiendis maximam
dabam operam. Simili modo dores, in insula ilia rarissimi, studiosissime investiga-
bantur; ita ut crediderim, nullain fere plantarn, quae quidem nudis cerni potest oculis,
me fugisse. Linguae Romariae, Graecae, Anglicae et Gallieae dementis nondurn cru-
ciato puero illius regionis dores, gramina, animalia magnae erant laetitiae. Quos
quidem labores postero tempore in vico nostro, cui nomen Lezen, suinmo studio
pergebam, aliis gravioribus quidem studiis nondurn urgentibus. Hoc enim loco ipsa
natura in pratis, agris, hortis, silvisque ditissima, aestate quidem ditissimam delecta-
tionis rnateriam praebuit; hieme autern natura, muscis ac lichenibus illis exceptis,
thesauros admirabiles occultante, herbariis vivis tabulisque pictis diligentissimc usus
sum. Quibus ex causis factum est, ut ad altiora studia eolenda in academiam abeunti
mihi non prorsus ignotae essent Botanice, Zoologia, Zootomia. Etenim plantarum
atque animalium solis nominibus, hac rudi indigestaque mole, optatis rneis nequaquam
respondentibus, una cum his meliora discere ex intimo animo studebam. Quam ob
rem felibus, catulis, cuniculis, agnis, capris, avibus ac piscibus plurimis sectis, anima
lium structurae ac conformationi, praeceptoribus Caro, Ley, Eble in sectionibus facien- (
dis Utens, operam dedi. In rnultis animalibus vivis complurium medicamentorum vires
1*