Eorum, qui in monstra usque ad hoc tempus instituerunt inquisitiones nume-
rosissimas, Studium semper duabus deditum erat quaestionibus solvendis, alteri, quae
anatomica erat, de corporum partium inter se ratione et forma, alteri, quae physio-
logica habebatur, de monstrorum ortu. Jam oculos ad literas ad hanc rem pertinentes
semel vertere sufficiet, ut confestim animadvertas, quantum inter studia ilia et exco-
lendi et promovendi sit discrimen. Dum illud Studium exquirendae formarum inter
se rationis auctiore semper scientia insigne est, imo, de certorum animalium ordinum
monstris, ut de hominibus monstrosis et animalibus domesticis ad certum explorandi
finem venit, alterum Studium explicandae harum naturarum mirabilium generationi
deditum principia accuratioris indagationis vix superavit. Nec erit tarnen difficile,
processuum tantopere diversorum caussam invenire. Parum enim de genesi studia
nostra proficerent necesse fuit, quamdiu iis via indagationis exactions sola — directa
quae est observatio, — non erat trita. Atque ut probemus, defuisse his studiis ob-
servationem directam et embryonum px-imordiorum et sequentium omnium' excolendi
graduum, id afferre sufficiet solum, quod paucis abhinc annis in partes monstrorum
speciales inquisitio nonnisi de mammalibus instituta est. Materia igitur de genesi in-
dagationibus supponenda pai'tim erat ex animalium genere tantas. normalis procreandi
rationis exquisitioni difficultates obvertens, ut ad observationem supplendam alios ani
malium ordines respici deberent, ut aves; partim quod ad disquirendum proponebatur
exemplar plerumque erat plane evolutum. Denique si respexeris, quam saepe exexn-
plaris ex mammalium ordine illo acquisititio fuerit fortuita, facile intelKges, continui-
tatem observatorum quandam debuisse abesse, plurima vero conjcctura constitui.
Liberaliorem igitur salutem dabimus studiorum rationi, quibus ad monstrorum genesis
processum ex uno animalium genere directae observationi factus est facilior aditus,
imo, quibus, ut ita dicam, pars nova in physiologia experimentali constituta est.
Debemus autem hunc studiorum processum praecipue Panumio professoi’i 111., annis
abhinc multis diversis avium ovorum excolendorum stadiis indagandis operam danti
et huncce ad finem ova, pertinentibus extrinsecus variis rebus, artificiose incubanda
curanti. Quae ex talibus observationibus et ad simplex monstrum et ad bicorporeum
pertinentibus inventa sunt insignia, vir doctissimus in opere jam sub prelum dato
1 *