Doloris vero sensus, nervo resecato, non magis capit finem ob earn causam, quia
fortasse conscientia partis anaestheticae consueta evanuit, quam dolor subito post
resectionem sueto more exstinctus ex nervi ductu (scilicet causa morbi super re-
sectionis locum sita) interrupto oriri potest, Doloris subita exstinctio bene explicatur
ex operationis impressione quadarn in cerebrum (Bell), quam impressionem, si ner
vorum naturam respicimus, verisimilem habemus. Qua impressione etiam neuralgia
(non irradiata) hujus nervi post illurn resecatum finita explicanda videtur, ut in
nostro casu neuralgiae nervi nasopalatini Scarpae et nervi infraorbitalis (quae neural-
giae non irradiatae fuisse videntur, quia earum paroxysmi, nervi alveolaris inferioris
paroxysmis non pendentes, leni fricatione movebantur) post nervum alveolarem in
feriorem resecatum finem ceperunt; ex eadern igitur causa hae neuralgiae 'finitae
plerumque post breve tempus, impressione cerebri sublata, redeunt, ut etiam in nostro
casu redierunt. Constat utique multäs prosopalgias ex causa centrali ortas ad tempus
longius vel brevius resectione sanari posse, quod et Frankii tabula 1 ) et multi casus
alii et noster affirmant ; atque etiamsi solius nervi resecati neuralgia finem capit, ut in
nostro casu, hac re multum profectum esse putandum est, quia tum hoc solum restat, ut
rami reliqui neuralgia aifecti resecentur, id, quod Schuh et Patrubanus fecerunt:
facies prorsus anaesthetica certe praeferendp est faciei neuralgiis gravissimis affectae,
praecipue etiam, quoniam post resectiones non sunt observati morbi graves et tales,
quales in oculo post nervum quintum extra ganglium Gasseri dissecatum. Frankio
igitur plane assentio, adhuc omnes prosopalgias graves medicamentis non sanatas vel
non sanibiles operationem indicare — nisi aliqua clara contraindicatio adest (ut
exemplum afferam, carcinoma cito crescens et nervum trigeminum comprimens)^
causae situs contraindicationem afferre non potest —, quia adhuc prosopalgias opera-
tione insanibiles cognoscere non possumus, quam ad cognitionem fortasse operatio-
nibus inefficacibus perveniemus. Interim inveteratae, typicae neuralgiae, quarum ideo
paroxysmi magis spontanei sunt, medicamentis frustra adhibitis, minimam sanationis
spem praebere mihi videntur. Ante omnia vero hoc tenendum est: chirurgus, ut
nervi reunionem praecaveat, satis magnarn nervi partem resecet; et quam proxime
cerebro operationem faciat, ut quum quam plurimos ramos inveniat (exempli gratia
mandibula inferiore trepano forata nervum alveolarem inferiorem et nervum menta
lem et mylohyoideum), turn partem centralem dissectam habeat in loco tuto ; et opti
mum, quam potest, vulneri sanationem afterat, ne pars nervi centralis cicatrice vel
alio modo distorqueutur.