Full text: (Band VII.)

esse credere possumus (post Operationen! vero dolores partis faciei sinistrae orti sunt, 
quos verisimile est augeri ad prosopalgiam dextrae similem). Contra tumorem, qui 
nervum quintum inpartitum comprimat, neuralgia ipsa facit, quia tardissime propagata 
est, et etiam dolores (in nn. pterygopalatinis, n. linguali, n. subcutaneo lnalae), quippe 
qui causa ornnino ignota plane decessenmt; et neuralgia quidem post Operationen! 
(dente rnolari extracto et tum nervo infraorbitali resecato) adaucta et propagata ex 
tumore baud optirne intelligi potest, contra et neuralgia sic adaucta et argumenta 
antecedents plane consentiunt cum neuralgia non nisi nervosa existimanda, i. e., 
cujus causa nervorum morbus organicus vel apud nervös situs inveniri non potest. 
Ego quidem ob hanc rem neuralgiam nostram nervosam habeo et aids, quae attuli, 
argumentis persuasus et tempore morbi orientis, graviditate, quae apud feminas plu- 
rirnas globulorum sanguinis quantitatem plus minusve diminuit, qua quantitate diminuta 
perturbationes, praecipue innervationis, efficiuntur; postea sane fieri potuit, ut sanguinis 
anomalia exstincta esset, remansit tarnen nervi morbus, qui ex contrario in Hunteri 
casu praeclaro, aquis defluxis lenitus, fructus exclusione plene exstinctus est. Quod 
unum tantum latus prosopalgia affectum est, contra sanguinis anomaliam causam 
facere nobis videri non potest, quum, ut exemplum afferam, de cephalalgia unius 
lateris et clavo feminarum hystericarum et de chloroticarum odontalgia cogitamus. 
Quomodo et qua de causa, hujus neuralgiae sanatio, per breve ternpus quidem 
completa, partialis nihilominus, ut videtur, per ternpus rnajus vel minus, nervum 
alveolarem inferiorem resecatum sequuta sit, haud perspicue dici potest; sed verisi- 
millimum mihi videtur causam esse nervum resecatum, quia appulsus, ut pressionis, 
fricationis lenis, caloris etc., quibus antea paroxysmus oriebatur, nunc non amplius 
ad cerebrum (vel ad locum causae in nervi tractu sitae) perducit; probabile enim est 
plurimos paroxysmos ef'fici ex causa externa quamvis minima; ductu igitur inter locum 
sensus recipientem et cerebrum interrupto et nervo resecato in aliquo loco, ubi nervi 
pars centralis appulsibus extends (praecipue pressioni et torsioni) affici non potest, 
paroxysmorum causa proxima sublata est. Atque ita resectionem persuasus sum 
inultas prosopalgias (scilicet causa super resectionis locum sita) leniisse, fortasse 
sanavisse. Sed dubito, nuin interpretationem prosopalgiae ex causa centrali 
ortae resectione sanatae , quam producit Frankius, nobis accipere liceat; hic 
enim auctor dicens 1 ): „Im Gehirn besteht ein Reizzustand, der nach dem 
bekannten Gesetze, wenn er auf die Wurzel des quintus einwirkt, auf die Peri 
pherie des Nerven verlegt wird. Unterbrechen wir aber den Verbindungsdraht, 
so muss auch diese Leitung aufhören. So verliert denn der Kranke gleich nach 
der Section des Nerven im Bezirke desselben den Schmerz.“ sensus projectionem 
periphericam nervo sensitivo effici et non cerebro judicat, qua in re, nisi fallor, errat. 
’) Christian Frank, 1. c. p. 57.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.